{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera mathematica. Vol. 1 40-6","citation":"John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1 40-6","ref":"40-6","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/40-6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/40-6","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/40-6.md","author":{"name":"John Wallis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis"},"work":{"title":"Opera mathematica. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":407,"text":"Non enim, dum dicit DE duplam esse ipsius FG, vult illam hujus rationem duplicatam esse; (quippe, nec DE, nec FG, ratio est, sed linea) sed lineam DE, bis tantundem continere atque FG. Adeoque quo sensu linea DE est dupla lineae FG, ut quae bis tantundem continet; eodem & linea AB, est (non nulla, sed) simpla lineae BG, ut quae tantundem (non nullies, sed) semel continet. Schema pag. 122. ejusque in seq. explicationem, ego ut πρεργον omitto. quippe ad praesens negotium vix quicquam spectat. IIE At, Ex bis, inquit, p. 125. l. 25. principiis omnia sua dogmata, tam quae veterum, illustrium Geometrarum, principia convellunt, & falsitatis convincunt, quam quae recentiorum hallucinaiones ostendunt, deducuntur. Nempe, rationis Geometricae naturam & essentiam in magnitudinum, quae rationem constituunt, inter se distantia (quod in Arithmetica ratione omnes admittunt) generaliter esse constitutam: uti absolulorum numerorum essentia in distantia a nihilo spectatur. (Adeoque p. 121. l. 10. Essentiâ suâ subdupla ratio aequalis est rationi duplae, quia distantia magnitudinis utriusque rationis est aequalis: at vero cum in diversas partes hae rationes tendant; dupla adscendendo, descendendo subdupla; ratio dupla superat rationem subduplam ratione quadrupla. ) Ex parte autem (inquit p. 126. l. 5.) hoc principium Euclides admisit, nempe in rationibus excessivis: sed generaliter in omnibus rationibus, etiam defectivis (sic appellat rationes, ut loquuntur, minoris inaequalitatis,) huius dogmatis veritatem ipse (inquit) primus ostendit. Vti enim (inquit pag. 141. l. 22.) si a 12 & 10 auferam 11, residui sunt. 41 & –1, qui inter se aequales existunt; sed alter excessivus, alter defectivus; sic si a rationibus 2/ & / auferam rationem 1/2, residuae sunt † & 1/2 inter se aequales; sed una exceßiva, altera defectiva. Atque haec (inquit) ultima doctrinam suam valde confirmant. p. 141. l. 26. & p. 142. l. 17. &c. Verum igitur est, (inquit p. 129. l. 3.) 7 ad 4 majorem rationem habere, quam / ad 4: Ac falsum sim, 4 ad 5 majorem rationem halere, quam 4 ad 7; aut etiam (ut p. 127. l. 4.) 16 ad 24, minorem habere rasionem quem 21 ad 31; Cum contra statuendum sit, 16a624, hoc est 21 ad 31 1/2, majorem habere rationem quam habeat 21 ad 31; quoniam major est distantia inter 21 & 31 1/2, quam inter 21 & 31. Falsa igitur (inquit) est octava propositio libri quinti Elememorum Euclidis &c. p. 126. l. 8. Estque haec argumentationis suae summa, fideliter (quod nec ipse, credo, diffitebitur) collecta, suisque ipsius verbis expressa. Nolo ego ad haec reponere, quod ipse Euclidem reponentem introducit. p. 129. l.","prev":{"citation":"Opera mathematica. Vol. 1 39-11","label":"39","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/39-11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/39-11"},"next":{"citation":"Opera mathematica. Vol. 1 41-6","label":"41","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/41-6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/41-6"},"credit":{"text":"John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}