{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera mathematica. Vol. 1 41-3","citation":"John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1 41-3","ref":"41-3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/41-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/41-3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/41-3.md","author":{"name":"John Wallis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis"},"work":{"title":"Opera mathematica. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":280,"text":"Hanc autem infinitam Geometriae divisibilitatem, cum quodammodo imitari velit Arithmetica; supponit Vnitatem sive Vnum, quasi jam quid integrum, in quotvis Partes divisibile; easque demum Partes numerabiles, adeoque suae considerationi subjectas. Quamvis enim illa Integri in partes Divisio, Geometricum quiddam rite censeatur; Partium tamen illarum, in quas dividitur, Numeratio, est plane Arithmetica. Cum itaque in fractionibus, sive numeris Fractis, omnino duo designanda veniant; Puta, Vnius sive integri, in partes deremptio; (nunc plures, nunc pauciores;) Earumque partium, unius pluriumve assumptionem: Quo utrumque indigitetur, Duobus propterea numeris Fractio signari solet, altero superne, altero inferius, positis; ad hanc formam: /2, /, &c. Quorum Inferior indicat, in quot aequales partes Integrum aliquod sive Vnum, dirimi supponimus; & Denominator dici consuevit: Superior, quot earum assumi volumus; dicique solet Numerator. Adeoque Fractio 1/2, unius alicujus Integri, in tres aequales partes dirempti, duas assumendas innuit. Denominator autem ille dicitur, quia partes in quas dirimitur integrum Dinominat, seu quales dicit; puta Semissem; Trientem, Quadrantem, Sextantem, &c. sive partem Dimidiam, Tertiam, Quartam, Sextam, &c. prout fractionis denominator est 2, 3. 4. 6, &c. Numerator verò dicitur hic alter, quia partium (sic denominatarum) assamendarum numerum indicat; puta, †, duos trientes; 1/2, tres quadrantes; ξ, quinque sextantes, sive partes sextas; 1/2, tres quintas, &c. Estque haec simplicissima Fractionum expositio, earumve naturae explicatio; quae Fractionibus propriis, uti dici solent, sive propriè dictis, apprimè quadrat: Quae nempe quid Vnitate minus innuunt. In his itaque Fractionnibus propriis, Numerator semper De. nominatore minor erit. Cum enim Denominator estendat quot omnino sint vel supponantur istiusmodi in Integro, partes aequales; si Numerator Denominatori aequalis fuerit, indicabit ille tot ejusmodi assumendas partes, quot omnino in integro continentur; adeoque totum integrum, non ipsius aliquam portioCAP. 41. De Fractionibus sive Minutiis.","prev":{"citation":"Opera mathematica. Vol. 1 363","label":"CAP. XXXVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/363","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/363"},"next":{"citation":"Opera mathematica. Vol. 1 365","label":"CAP. XXXVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/365","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/365"},"credit":{"text":"John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}