{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera mathematica. Vol. 1 42-2","citation":"John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1 42-2","ref":"42-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/42-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/42-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/42-2.md","author":{"name":"John Wallis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis"},"work":{"title":"Opera mathematica. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":341,"text":"Sed maxime, quic duorum invicem ducendorum, perinde est utrum duorum multiplicatorum esse faciamus, aut muliplicandum: quod de multiplicatione superius universim dictum est. Sed & perinde est, sive Mutiplicationem, sive Divisionem, prius instituamus. Sive enim terminorum secundi tertiique invicem ductorum productum per primum dividamus; sive mediorum (secundi & tertii) utrovis per primum diviso, quotientem in reliquum ducamus; perinde omnino est. Idem enim utcunque prodibit terminus quartus. (quod & superius de multiplicatione & Divisione tradidimus universim: Nempe, quoties plures continue faciendae sunt multiplicationes & Divisiones, perinde est quo ordine instituantur.) Nam si A. B 12 B 2B=C. Vel, 2. 6, erit omnino B speciatim in numeris si sit verbi gratia, 3. 9:6. 18. erit oul –18. Adeoque cujusvis arbitrio permittitur, ut, pro re nata, eo ordine instituat operationes, quo magis pro hic & nunc (ut loquuntur) videbitur accommodum. Interim vero, in tradenda regula, nos (cum aliis) multiplicationem potius praeposuimus, quà fractionum incommodum melius caveatur. Si enim verbi gratia, instituatur proportio 2. 5: 8. Q. velim autem secundum per primum dividere, prodibit 2) 5 (2 1/2, adeoque terminus tertius 8 per 2 1/2, (numerum fractionis adjectione impeditum) multiplicandus: Si vero mediorum productum 5*8 – 40, dividam per primum, 2) 40 (20, prodibit utrobique numerus integer; eodem autem successu, (utut minori labore,) nam tum 8x2 1/2 = 20, tum, = 20–Q. Item si instituatur proportio 2. 5:: 7. Q. Et velim secundum per primum dividere, 2) 5 (23, adeoque multiplicare 7 * 2 1/2; vel etiam tertium per primum dividere, 2) 7 (3 1/2, adeoque mutiplicare 5x3 1/2: operatio utrovis modo impeditior erit, quam si prius multiplicatis mediis, 5*7–35, fiat tandem divisio per primum 2) 35(17 1/2. Quamvis enim & hic tandem prodeat fractio, tamen quae ulteriorem difficultatem non procreabit; quippe illic sistendum est, nec alia secutura operatio quae per sactionis adjectionem reddatur perplexior. Si quando autem, limante peractas operationes, prospiciat quis mediorum altum posse per primum ita dividi ut nulla supersit fractio; eommodum erit divisionem illam praemittere; ita enim opesiones minoribus numeris exercebuntur. Puta in analoba jam dicta 2. 5. 8.","prev":{"citation":"Opera mathematica. Vol. 1 41-2","label":"CAP. XXXVII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/41-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/41-2"},"next":{"citation":"Opera mathematica. Vol. 1 43","label":"CAP. XXXVII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/43","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/43"},"credit":{"text":"John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}