{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera mathematica. Vol. 1 48-4","citation":"John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1 48-4","ref":"48-4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/48-4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/48-4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/48-4.md","author":{"name":"John Wallis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis"},"work":{"title":"Opera mathematica. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":311,"text":"Item rationis † sive 3 1/2, antecedentem 20, multiplicemus in 1/3 – /, ut fiat ratio // (nam 20*13–28) hoc est †/, augebitur ratio /, adjecta ratione 1/; adeoque ratio 1/ hoc est /2, major erit quam 1 / hoc est /; non autem (quod vult Meibomius) minor erit. Deinde vero a pag. 141. ad p. 148. inclusive, vix quicquam occurrit novi: sed eadem subinde canitur cantilena. Quod enim p. 147. ex Harmonica producitur, parum ad rem spectat: quippe de Intervallis tantum agit, non de Rationibus: (aliud autem esse Intervallum, διάστημα, aliud Rationem, λόγον· Ex Theone Smyrnaeo modo dictum est: quod cum non satis animadverterit Meibomius, quae ex Harmonicis sibi favere putaverit, revera fraudi sunt.) Ecquis enim dubitat, quin inter 6 & 3, atque inter 3 & 6, idem sit intervallum? (aut etiam inter Patrem & Filium, atque Filium & Patrem? ) at interim eandem aut aequalem esse rationem (hoc est, Relationem,) 6 ad 3, atque 3 ad 6, sive Arithmeticam, sive Geometricam, haud quisquam dixerit, (nisi qui & relationem Patris ad Filium, & Filii ad Patrem, tantundem esse dixerit.) Nam, quod ad rationem ut loquuntur Arithmeticam, 6 est ternario major quam 3; at 3 ternario minor quam 6: Quis autem ternario majus esse, & ternario minus esse, tantundem esse dixerit? Quod autem ad rationem attinet Geometricam, est 6 duplum ae 3, at 3 est subduplum τοῦ 6: nempe illud, duplo majus; hoc, duplo minus: Quis autem, duplo majus, & duplo minus, tantundem esse dixerit? Quod autem p. 146. l. 3. insinuatur; Caeterum facile quoque ex his colligitur, diversi generis rationes, excessivam & defectivam, inter se, quatenus una alterâ major est, ant minor, comparari non posse: quod comparatio ejusdem generis nomina requirat: Et p. 153. l. 17. Excessivas rationes cum excessivis, & defectivas cum defectivis solum comparari posse Et similiter p. 129. l. 14. p. 148. l. 1. Et alibi. Mirum est qui dixisse possit. Nam & ipse hujusmodi comparationes multoties instituit. Puta p. 140. l. 21.","prev":{"citation":"Opera mathematica. Vol. 1 47-4","label":"47","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/47-4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/47-4"},"next":{"citation":"Opera mathematica. Vol. 1 49-5","label":"49","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/49-5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/49-5"},"credit":{"text":"John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}