{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera mathematica. Vol. 1 50-6","citation":"John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1 50-6","ref":"50-6","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/50-6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/50-6","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/50-6.md","author":{"name":"John Wallis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis"},"work":{"title":"Opera mathematica. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":307,"text":"censeamus, quam quòd ille, numeri 2 sit potestas secunda, sive Quadratum; hic, quarta, sive Biquadratum: Et, eadem decausa, numerum fractum †/, majorem quam /, quia radicis 1/2, ille quidem quadratum, hic biquadratum: Duorum vero, fracti nempe ᾷ, & integri 4; aut etiam fracti 1/2, & integri 16; neutrum majorem esse, aut minorem, putandum sit; quia nullius radicis, sive integrae sive fractae, uterque possit potestas esse. Quae omnia quam absurda dicta sint nemo non videt. Nam (praeterquam quod falsum sit, numerum 1/2, majorem esse quam ✝2 partem toto; item, numerorum 4 & /2, vel 1/ & 16, neutrum majorem minoremve esse;) considerationis est omnino extraneae ad numerorum inter se majoritatem, aut minoritatem, sive excessum & defectum, aestimandum, quod sint tertii alicujus, forinsecus assumendi, potestas aliqua. Et quidem non magis est essentiale numero 64, ut sit potestas secunda, puta radicis 8; quam ut sit potestas tertia puta radicis 42 aut etiamsexta, radicis 2; sed & quarta, radicis V8 sive 2V2; & quinta, radicis V164; aut duodecima, radicis Va; item prima, radicis 64; & subsecunda, radicis 4096; & subtertia, radicis 262144; & potestas subsesquialtera, sive subsemitertia, radicis 512: & sequitertia, sive quartae subtertia radicis, I6V2. Et sic in infinitum. Quodque de radicis numerosae potestatibus dictum est, id universim valet de cujuscunque generis aliis, & speciatim, de Rationibus, gradatim multiplicatis. Adeoque omnino ineptissimum est, earum magnitudines, ab eo quem habent potestatis gradu aestimare. Addo in super, superiorem potestatem sive gradum nonnunquam minoris esse magnirudinis: Nec quidem sumptis tantum variis radicibus, puta16, quadratum numeri 4, majorem esse quam est 8, cubus numeri 2; sed & eadem sumpta radice, quae putà minor sit quam 1. Nam radicit, potestas tertia, seu cubus, 3, minor est quam ejusdem quadratum 1/: Eodem plane modo quo radicis siverationis expositae? (subdupls) ratio triplicata sive potestas. tertia 1/ (suboctupla,) minor est quam ejusdem ratio duplicata, sive potestas secunda 1/2 (subquadrupla;) utut illa superioris gradus, sive denominationis, potestas sit; haec inferioris.","prev":{"citation":"Opera mathematica. Vol. 1 49-5","label":"49","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/49-5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/49-5"},"next":{"citation":"Opera mathematica. Vol. 1 51-4","label":"51","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/51-4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/51-4"},"credit":{"text":"John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}