{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera mathematica. Vol. 1 51-4","citation":"John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1 51-4","ref":"51-4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/51-4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/51-4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/51-4.md","author":{"name":"John Wallis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis"},"work":{"title":"Opera mathematica. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":345,"text":"Quae quia non satis perspexit Meibomius, id ei novae suae doctrinae male fundatae ansam porrexit. Quod vero ait, p. 148. l. 3. de prop. 10. e 5. Decima autem propositio cum octava, cui ut fundamento superstructa est, corruit; & similia de aliis ibidem, & deinceps ad paginam 161. cum non alio vertantur cardine, quam quòd putaverit se octavam quinti evertisse: Non est ut de iis admodum simus soliciti. Quippe eadem opera statuminantur & illa. Nec opus ut eadem saepius repetamus. Nam nec ipse, credo, Meibomius negabit, quin, concessa veritate prop. 8. e5, reliqua, ab authoribus suis Archimede, Apollonio, Eutocio, Pappo, &c. legitimâ satis consequentiâ inde deducta esse. Quae deinceps, p. 161. &c. ad p. 174. iterato habentur; de πηλικότητος voce; de rationum denominatoribus; de tripli duplo, aequali sextuplo, &c; de Theone & Eutocio ita loquentibus; Clavio item, aliisque, ipsos secutis; atque his similibus; non est ut iis ulterius insistam. Quippe quibus jam supra satisfactum. Neque ullus gloriationi suae locus relinquitur, quam habet pag. 169. l. 24. Ex his perspicuum est, non tantum ignorasse illos authores (Nichomachum Gerasenum, Heronam, Theonem, Eutocium, Cardanum, Rodulphum Volumnium, Clavium, &c. ) quid sit rationum compositio; sed &, quid sit ratioCum potius dicendum videatur, nec quid sit eorum, alterutrum intellexisse Meibomium, nec quid sibi velint authores citati. Quod autem habet p. 171. l. 22. Quare, ex veterum sententia, ut ratio quadrupla est duplae rationis dupla (intelligit, duplicatam) sie ratio subquadrupla est subduplae subdupla (non, inquam; sed duplicata;) Similiter subcentupla ratio, subdecuplae rationis est subdupla, (nullo modo, sed, duplicata:) Iterumque p. 173. l. 19. Quippe, uti ante dictum est, ratio 21/, rationis 12 (vel /) non est tripla, sed subtripla; seu, ratio 23 ad rationem1 est ex Euclidis sententia, quam octava quinti tradidit, sut I ad 3, non autem, quod Commandinus & Clavius putavit, ut 3 ad 1. Omnino falsum est: totumque illud negotium a Meibomio perperam intellectum, est depravatum misere. Nequaquam enim dicendum &, rationem 1/2, rationis 1/; & rationem 1, rationis &; subduplicatam esse, sed duplicatam; (nam 1/2 = 18. – *183) neque rationem 23 rationis /, subtriplicatam, sed triplicatam esse; (nam = 3* 3 *7.) Id enim expressis verbis definit Euclides, 10d5.","prev":{"citation":"Opera mathematica. Vol. 1 50-6","label":"50","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/50-6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/50-6"},"next":{"citation":"Opera mathematica. Vol. 1 52-3","label":"52","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/52-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/52-3"},"credit":{"text":"John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}