{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera mathematica. Vol. 1 53-3","citation":"John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1 53-3","ref":"53-3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/53-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/53-3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/53-3.md","author":{"name":"John Wallis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis"},"work":{"title":"Opera mathematica. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":289,"text":"Non enim ex eo quod sit 12–27d2, statim sequitur ponendum esse 1– 3dV 3; cum non minus esse possit r = 3dV 3: utrovis enim posito, erit 12–27d2. (Nam radix quadrati affirmativi, potest quidem esse affirmativa; sed & potest esse negativa, cum enim sit ea aequatio quadratica, utut simplex nec omnino affecta, geminam tamen propterea radicem habet, alteram affirmativam, alteram negativam: utra autem sumenda sit, tanquam praesenti negotio accommoda, an etiam indifferenter utravis, non statim ex ipsa aequatione resolvenda, sed ex aliis primarii quaesiti circumstantiis determinandum erit. ) Et quidem utraque hic loci radix est genuina, (utut non plane indifferenter & promiscue utravis pro libitu adhibenda sit, sed nunc haec nunc illa prout res postulat, ut deinceps rectius patebit ubi totum quod hic latet mysterium exposuero:) atque hoc quidem eò magis suspicandum erat, quia ex aequatione exposita duplici huc deventum est. Cum sit itaque r – & 3dV 3, quidni & rT 3d& 3dV 3T 3d, vel rF 3d– F 3dV 3 T 3d, ut nempe radix sursum & deorsum aestimanda, quod mutata signa indicant, sit utrobique vel eadem summa vel eadem differentia quantitatum 3dV 3, & 3d. Quid enim hic statuendum sit, non nisi ex collatis aliunde rei circumstantiis, eoque quo huc deventum est processu, aestimandum est. Sed & altera consequentia non minus lubrica est. Non enim ex eo quod sit tum odq2 4q᾽, tum 9dq2 —q᾽, eidem quantitati aequalis, concludendum est, quantitatem q vel nihil esse, vel non utrobique eadem; cum ad hoc nil aliud requiratur quam ut alibi affirmetur alibi negetur eadem quantitae, (quod ipsum in praesenti quaestione exspectandum magis quam metuendum videatur;) Nam, verbi gratia, posito q = E ee 3 erit 9dq2 Zq3 –44d'. Cum enim sit utrobique 9d2444 – 36d1, perinde erit sive addamus 18d1 = C: * 2d, sive auferamus —8 d3 = C: - 2d.","prev":{"citation":"Opera mathematica. Vol. 1 52-2","label":"TITTAMARIERIIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/52-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/52-2"},"next":{"citation":"Opera mathematica. Vol. 1 54-2","label":"TITTAMARIERIIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/54-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/54-2"},"credit":{"text":"John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}