{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera mathematica. Vol. 1 6-4","citation":"John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1 6-4","ref":"6-4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/6-4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/6-4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/6-4.md","author":{"name":"John Wallis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis"},"work":{"title":"Opera mathematica. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":383,"text":"Sic enim reddit (neglecta plane praepositionum vi,) Atque hinc quoque dico, quadratum ab AH in HG, ad quadratum aCH in HF, majorem rationem habere, quam quadratum ab AH ad rectangulum a BHC: hoc est, quadratum ab AH in HG, ad Rectangulum aBHC in HG: (Et sic multoties tum illic, tum alibi passim. ) At omnino potius esset (quod fecerunt quos ille culpat) ut ὑπο sub, & ἀπὸ ab, reddatur, (utut minus Latine forsan, at magis distincte, quod quidem hic spectandum erat,) quam ut utrumque per ab efferatur. Vel saltem, si (ut genuina vis praepositionis ὑπο retineatur) τὸ ὑπο᾽ BΘΓ, hoc est, τὸ ὑποʼ γ BO, BT, πειεχόμενον ὁρθογώνιον, reddatur quod (rectis, vel) a rectis BH, HG, continetur Rectangulum, (nam ὑπο᾽, cum Genitivo constructum, agentem ut plurimum indicat, sicut apud Latinos ab. ) tum nullo modo commodum est, ut & ἀὸ sic reddatur; puta, το᾽ ἀπὸ AΘ, hoc est το᾽ ἀπὸ τ ἈΘ χραρόμενον τετράγωνον, reddatur quod a recta AH describitur quadratum. At inquiet, Annon ἀὸ significat ab? Omnino, inquam, (sicut & ὑπὸ significat sub.) At non, sicut quod rectis BH HC continetur rectangulum, illae rectae continent; sic quod recta AH describitur quadratum, illa describit recta; sed potius Geometra ad illam rectam, vel super eam. Vertendum igitur esset το᾽ ἀπὸ AΘ, quod ad, vel super, AH describitur, aut fit, quadratum: vel etiam per ex, ut το ἀπὸ ξύλου (γενόμενον) Latine dicitur, quod ex ligno fit: vel denique, citra praepositionem, quadratum rectae AH: Non autem, quod hic author ubique facit, quadratum ab AH. ob causam jam supra dictam. Atque hoc quidem ad ipsius Criticismum critice reponendum duxi. At interim non nego quin hac ex parte laudandam nonnunquam praestiterit operam. Sed & non raro, quae vel maxime erant emendanda, ille minime animadvertit. Non raro etiam, quae prius erant sat recte constituta, reddidit depravata. Ejusmodi quidem ego ipsius παρείαν reputo, quod, dum in rationis definitione, 3d 5. Λόγος ὅτὶ δύο μεγεθῶν ὁμογενῶν ἢ κτὰ πηλικό τητα πρὸς ἄλληλα ποιὰ χίσις. magna disquisitione inquirit, quid sit illud ἡ κτὶ πηλικότητα· (de pro post videbitur.) quid interim illud ποιὰ άάσις signisicet, neutiquam est solicitus. Sed (alios, fateor sequutus) exponit quaedam relatiop. 9. l. 24. vel, ad summum, certa quaedam relatio, p. 10. l. 27. Et alibi (ut & similem Aristoxeni definitionem pag. 83. l. 20.) quasi quidem ποιὰ tantundem significet atque ris quaedam, vel certa quaedam.","prev":{"citation":"Opera mathematica. Vol. 1 5-2","label":"A MARCO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/5-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/5-2"},"next":{"citation":"Opera mathematica. Vol. 1 7-2","label":"A MARCO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/7-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/7-2"},"credit":{"text":"John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}