{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera mathematica. Vol. 1 6.13-16","citation":"John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1 6.13-16","ref":"6.13","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/6.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/6.13","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/6.13.md","author":{"name":"John Wallis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis"},"work":{"title":"Opera mathematica. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":308,"text":"Ideo autem Vnum, tanquam ex Venum contractum judico, (potius quàm immediate ab ἐνὸς, mutato e in u, quia prima syllaba longa est, quae, si immediate fieret ex e, potius esset brevis. Forsan dici poterit Vnum ex δ ἐν (per crasin) contractum fieri. Hinc autem et Bonum dici facilè conjicio; quasi δ ἐν, quod unum est. Platonici enim omnes formalem rationem Boni in Vnitate collocant, unde factum est quòd Vnum & Bonum converti dicimus. Nam si ex d ἐν Hoënum, vel Venum dicatur, &, praefixo F Aeolico, Foënum; digamma illud facile in B migrabit, ut fiat Boënum, unde & Boënè, et (extritis inde e, hinc o) Bonum et Bene, unde et bellus pro bonulus, vel benulus vel boenulus. Atque hinc forsan evenit; quòd, borum et benè quamvis sint conjugata, in altero o, in altero verò e maneat. Sic forem et fore dicimus, pro fuerem et suere, ab antiquo fuo, sui, quod a Graeco ρύω descendit. Ex F autem fieri posse B, vel inde liquet, quod Bubulcus et Bubsequa dicitur, pro Bovisequa, a Graeco βοῦς βοὸς, Aeolice βoFos. Ne quem verò terreat in Bonum & Bene, syllaba prima brevis, quam exspectarent potiùs longam futuram si ab ὁ ὖν contracta dicatur: Sciendum est regulam illam, syllabas contractione factas longas esse, non ubique valere; quod, ne longiùs abeam, in ipsis forem, & fore, ex fuerem & fuere ab antiquo suo contractione factis, est extra dubium; sic in sit pro siet, & multis aliis. Quod quidem quò rectiùs intelligatur, notandum est, contractionem duplici modo fieri; nempe vel δλίψει, vel κράσει. Hoc quidem, quando duarum syllabaram vocales in unam sive vocalem sive diphthongum coeunt, & quidem vel mutatae vel immutatae, (nisi malis illam κράσιν, hanc συναίρεσιν appellare) ut (apud Graecos) τείχεί τείχει, τείχεος, τείχους, τείχα τείχη, &c. Et syllaba sic contracta semper evadit longa. Illud autem, quando, nullâ vocalium coalitione factâ, altera planè expulsa, reliqua intacta manet, ut in ἐμαυτοῦ, σαυτοῦ, &c.","prev":{"citation":"Opera mathematica. Vol. 1 6.9-12","label":"6.9 to 6.12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/6.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/6.9"},"next":{"citation":"Opera mathematica. Vol. 1 6.17","label":"6.17","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/6.17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/6.17"},"credit":{"text":"John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}