{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera mathematica. Vol. 1 6.8-10","citation":"John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1 6.8-10","ref":"6.8","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/6.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/6.8","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/6.8.md","author":{"name":"John Wallis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis"},"work":{"title":"Opera mathematica. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":188,"text":"Deterior sit ut forma muliercula ametur. Possis indifferenter nunc per hanc nunc per illam; habet enim apud Horatium ultimam longam, apud Juvenalem ultimam brevem, quasi ille per crasin, hic per thlipsin contraxerat. Utriusque exemplum apud Smetium exstat (librum paedagogis satis notum) hoc autem eò potius moneo, quoniam audivi non ita pridem D. Prideanxium μακαρίτην(virum omnigena eruditione refertissimum) immeritò a quodam taxatum, quasi metri leges violasset, cum vocem possis ultima correpta in carmine usurpasset, quod tamen non nisi veterum exemplo fretus fecerat. Et quidem Grammaticalis illa regula, cui nixus ille hanc protulit censuram, nempe quod Ultimam longam habeant secunde personae singulares verborum in is, quorum secundae plurales desinunt in itis penultimâ producta, non sine grano salis admittenda est, nec quidem Grammatici omnes eam ita universaliter pronunciant, quod quibus vacat facile collatis Grammaticis reperiant. Verum quidem est, quod Syllabae illae longae esse possint, & non raro sint, non autem vel necessario vel semper producendae: cum veterum Poetarum authoritas (quae hîc suprema lex est) saepissime in contrarium eat. Exempli gratia. Ovid. Nesci an excedant etiam loca, venimus illuc, Juven. Tam jejuna fames, cum possis honestius illic. Pers. -- - - - - - nec te quaesiveris extra.","prev":{"citation":"Opera mathematica. Vol. 1 6.5-2-7","label":"6.5 to 6.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/6.5-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/6.5-2"},"next":{"citation":"Opera mathematica. Vol. 1 6-2","label":"6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/6-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/6-2"},"credit":{"text":"John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}