{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera mathematica. Vol. 1 60-2","citation":"John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1 60-2","ref":"60-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/60-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/60-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/60-2.md","author":{"name":"John Wallis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis"},"work":{"title":"Opera mathematica. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":395,"text":"Quamvis enim nonnunquam de ratione sesquialtera loquatur, (quae videri possit intermedia inter potestatem primam & secundam,) non tamen ait rationem ullam esse fundanae seu simplae sesquialteram, sed saltem triplam secundae sesquialteram esse. Quòd forsan non tanti esset ut notatu dignum videatur, nisi propter sequentia. Nempe p. 175. l. 27. Illud autem nove hic observandum dicit, cujusque ex his rationum progreßionibus rationem cum suae seriei & progressionis ratione solum comparari posse, ita ut sciatur, quam rationem haec ratio ad illam rationem, & vicissim, obtineat; & p. 176. l. 13. Nullo antem modo diversae progreßionis rationes inter se comparari possunt ut quam inter se rationem habent definiatur. Quare, inquit, ratio? quae primae seriei prima est, ineffabilem rationem habet, non tantum ad J, quae prima est seriei secundae, sed & ad omnes alias seriei secundae, tertiae, quartae, & caeterarum in infinitum, rationes. Hoc autem inde quoque evidens est, quod duas diversarum progressionum rationes per quamcunque aliam minorem mensuraturi, nullam plane invenire queamus, quae utramque exacte metiatur. cui simile occurrit p. 133. l. 17. Diversi fundi rationes nullam communem mensuram admittunt ideoque necrationem inter se habent effabilem. Quod quidem ne putemus eum de ratione veris numeris effabili hoc intelligere; admittere autem rationem utcunque lineis explcabilem; qualis est diametri ad latus quadrati, aliaeque passim rationes ἄρρητοι: Etiam & has exclusas se velle, patet p. 192. I. 25. Demonstratum inquit, est superius, ejusdem duntaxat progressionis rationes inter se esse (non inquit, ut numerum ad numerum, sed) ut lineam ad lineam. At, inquam, hoc plane falsum est, non modo aliorum sensu, sed & suo. Nam rationes diversi (ut loquitur) fundi, rationem ad invicem habent, etiam suo sensu, satis explicabilem; nempe (ut nos loqui solemus) dici potest, quota sit potestas haec illius. Esque ratio satis est effabilis, non modo ut linea ad lineam (quod ipse negat,) sed (quod magis est) non raro. ut numerus ad numerum. Et quidem, ne longius abeamus, suam ipsius instantiam. jam prolatam, examinabimus. Ratio, inquit, 1, quae primae seriei prima est, ipeffabilem rationem habet, non tantum ad rationem /, quae prima est seriei secundae, sed & ad omnes alias seriei secundae, tertiae, quartae, &c. De ratione quam habet ratio assignata, ad rationem aliquam seriei secundae, non admodum ero solicitus; quoniam quidem ea, utut lineis explicabilis sit (quod si opus esset, utut ille neget, facile sumus demonstraturi;) numeris tamen (sensu suo) explicabilis non est: Verum, quam habet rationem ratio exposita ad rationes seriei tertiae (vel suo sensu,) est & numeris explicabile.","prev":{"citation":"Opera mathematica. Vol. 1 59","label":"59","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/59","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/59"},"next":{"citation":"Opera mathematica. Vol. 1 61","label":"61","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/61","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/61"},"credit":{"text":"John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}