{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera mathematica. Vol. 1 64-2","citation":"John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1 64-2","ref":"64-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/64-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/64-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/64-2.md","author":{"name":"John Wallis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis"},"work":{"title":"Opera mathematica. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":215,"text":"gradus descendentes, adeoque a - 1, - 2, - 3 denominandi: non tamen propterea quantitates illae dicendae sunt ablatitiae, magis quam fractiones decimales (quorum loci seu gradus infra unitatis locum consistunt, adeoque indices habent negativos) dicendae negativae quantitates; aut etiam fractiones 1/, 1/, 3, &c. dicendae sunt quantitates negativae, quia radicis 2, potestates continue consequentes sunt 4, 8, 16 &c. adeoque 1 ejusdem potestas nullana, & propterea, 1/ /2 12, ejusdem radicis 2, potestates adhuc inferiores, adeoque ab indicibus negativis denominandae. Sed cum rationum Compositio, Multiplicationis sit, non Additionis, opus; ut ex 5 d6 patet: Dixisset potius rationem aequalitatis! , esse instar 1 Unitatis; quae, quantitatem multiplicans reddit quantitatem Factam reliquae Factrici aequalem: rationes autem Majoris inaequalitatis, i 12, &c, instar numerorum unitate Majorum, qui quantitatem Factam exhibent reliquâ Factrice, seu multiplicatâ, Majorem: Rationes autem Minoris Inaequalitatis, esse instar numerorum (non negativorum seu minorum quam o sed) positivorum minorum tamen quam 1; puta fractorum qui inter 1 & o intercedunt: quippe qui, multiplicantes, Factam exhibent quantitatem, non quidem negativam, sed multiplicata tamen minorem. Qua lege pulchre constarent omnia. Et quidem quod mirandum cuipiam forsan videbitur, Rationem duplicatam, expositâ nonnunquam minerem eße; &c. nihil in se habet incommodi: Nil enim aliud sonat, quam Quadratum vel Cubum vel Biquadratum &c. Raice sua minus eße posse; nempe quoties Radix est numerus unitate minor. FINIS.","prev":{"citation":"Opera mathematica. Vol. 1 63-2","label":"63","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/63-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/63-2"},"next":null,"credit":{"text":"John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}