{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera mathematica. Vol. 1 68","citation":"John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1 68","ref":"68","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/68","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/68","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/68.md","author":{"name":"John Wallis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis"},"work":{"title":"Opera mathematica. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":318,"text":"Quod autem vulgò fit in ratione Decuplâ, & in fractionibus Astronomicis in Sexagecupla, potest & in alia quavis ratione fieri. His ita explicatis; monendum duco, Universam Artem Algebrae sive Analytices ex hoc uno quasi fundamento dependere, Atque si haec, quae de Gradibus (in quacunque ratione Ascendentibus & Descendentibus) diximus, satis intelligantur; magnam exinde affulgere lucem ad Potestates (uti vocantur) Algebricas intelligendas, & ritè tractandas. Nam revera, quod nonbis nunc est gradus (sive Asscendens, sive Descendens,) primus, secundus, tertius, &c. illud est Algebristis Latus, Quadratum, Cubus, &c. vel Potestas prima, secunda, tertia, &c. cum hoc tamen discrimine: Quod illi per plurium dimensionum Geometricarum suppositionem conantur explicare, nos inter Arithmeticae fines continemus: vel etiam, si in materia Geometrica velimus illud ostendere, possumus illud per Quantitates Homogeneas (nempe vel per solas lineas, vel per solas superficies, vel per sola corpora) praestare, quod alii per Heterogoneas (nempe per lineas, & superficies, simul cum solidis, aliisque etiam plurium adhuc dimensionum imaginariis quantitatibus comparatas praestare satagunt. Hoc autem cum olim vel ignorabant, vel non satis attendebant, vel forte dissimulabant, adeoque occultabant Algebristae Veteres; coacti fuere multa specialiter de Lineis, de Planis, & de Solidis, tradere & demonstrare, que rectiùs (& quidem facilius) de numeris (vel, si libet, de Rationibus) generaliter essent & tradenda & demonstranda; quae deinde, ubr opus esset, (sive in re Geometrica, sive in quavis alia) specialiter essent accommodanda, non minus quam reliqua Arithmetica tota. Cur autem illi ad quantitates Geometuicas (potiùs quam Arithmeticas) & quidem Heterogeneas (potius quam Homogeneas) cor fugerit; nullam ego rationem video De Notatione Algolrita, video magis probabilem, quam quod Arithmeticorum Tnum (non verò, ut oportuit, Nullum) cum Puncio Geon etrico comparabant; ad oque non animadvertebant quo pacto possent Arithmeticè illud exhibere quod in Geometricis observaverant: aut etiam fortasse, quoniam Elementa Geometrica pro totius Matheseor basi reputabant, putabant etiam Arithmetica omnia eò redigenda esse, neque de horum veritate meliis constare posse quàm si inde comprobentur; cum tamen revera res Arithmeticae altioria sint & magis abstractae natura, quàm Geometricae; & v. g.","prev":{"citation":"Opera mathematica. Vol. 1 67","label":"67","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/67","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/67"},"next":{"citation":"Opera mathematica. Vol. 1 69","label":"69","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/69","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/69"},"credit":{"text":"John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}