{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera mathematica. Vol. 1 7.5-8","citation":"John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1 7.5-8","ref":"7.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/7.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/7.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/7.5.md","author":{"name":"John Wallis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis"},"work":{"title":"Opera mathematica. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":332,"text":"Unde conjicere licet, duplicem olim fuisse sonum consonae V apud Latinos: aliquando ille qui nunc dierum auditur in qui, lingula, suades, ubi idem sonat ac w in wise, way, perswade; aliquando idem cum Anglorum V, in have, save, vaine, vice, &c. Quare apud Graecos aliquando scribitur per β, ut in Bιργίλιος, Δαβὶδ, aliquando per υ, ut in ἑαλέειος, καλὴς, quae omnia Latine scribuntur per V consonam. Sed & etiamnum Cambro-Britanni (& olim, ni fallor, Anglosaxones) f eodem modo efferunt quo nos consonam V, nempe ut b aspiratum: sonum verò quo nos & alii plerique nunc efferimus fvel p, illi per ffscribunt. Quod autem de Latinorum V consona dictum est, dici fortasse poterit de Hebraeorum Vau, nempe ipsius olim sonum non fuisse in omnibus & apud omnes constantem; certum enim est (ex Jud. 12. 6.) non eundem fuisse apud omnes sonum literae t, & quare non & eadem esse posset in literâ Vau varietas non video: atque nunc dierum Arabes quidem & Persae literam illam ut nostrum w pronunciant, & Turcae ut nostrum V. Character autem hic 2 nongenta designat, quem σανπῖ νοcant, quasi ex literis C (inverso) & π nempe sigma (quam Dores σῦν vocant) & Pi, conflatus, veT, si libet, ex Antisigma (sic enim Q, sive figma inversum, appellant) & Pi. Quanquam revera ipsius aliam potiùs fuisse originem existimat Scaliger; nempe ab Hebraeorum seu Syrorum antiquo charactere literae TZade. Pro Nonaginta verò ponitur / F vel G; unde figura Latinorum G deducta est; antiquis Latinis ignota; qui Graecorum γ per C exprimebant, quam literam tertio igitur loco, ut Graecorum γ, ponebant. Dicebatur autem Κóππα seu Rephe, tanquam ab Hebraeorum & Syrorum Koph: sed & Antirrho, quasi Rho inversum. Ab hac figura dicebatur apud Aristophanem ἵππος κοππατίας: a praecèdente verò σαμρόρας sive σαμπόρας sive σκππόρας: (prout hoc aut illo charactere notatus erat.) De utroque videatur Josephus Scaliger, in suis ad Eusebium Animadversionibus: quibus digressionem satis longam de antiquis Graecorum literis inseruit. Pro G verò scribitur a nonnullis /, aut etiam y, vel denique 5 (idem nempe character cum illo senarii numeri) sed perperam, incuria nempe librariorum.","prev":{"citation":"Opera mathematica. Vol. 1 7.1-4","label":"7.1 to 7.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/7.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/7.1"},"next":{"citation":"Opera mathematica. Vol. 1 7.9-10","label":"7.9 to 7.10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/7.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/7.9"},"credit":{"text":"John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}