{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera mathematica. Vol. 1 74","citation":"John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1 74","ref":"74","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/74","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/74","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/74.md","author":{"name":"John Wallis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis"},"work":{"title":"Opera mathematica. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":355,"text":"Atque eadem omnino ratio est operationum omnium sive Arithmeticarum sive speciatim Algebricarum; quae ex principiis magis generalibus procedunt quam ut Geometricis mensurationibus restringantur. 2 Quia Potestates Algebricae non rarò altiùs asscendunt quàm Geometricae dimensiones. Cum enim Geometria non plures quàm tres admittat dimensiones, Longitudinem, Latitudinem & Altitudinem seu profunditatem, adeoque nec ultra corpus solidum, seu cubum, asscendit: Algebra interim ad Quadratoquadrata seu surdesolida, aliasque ad libitum superiores potestates procedit. Commodius ergo per gradus Arithmeticos, quia indefinite quousque libet extendi possunt, quam per Geometricas Dimensiones, quae vel omnino tantum tres sunt vel, si plures supponantur, imaginariae cantum sunt & plane impossibiles. 30 Quia etiamsi Geometria posset tot dimensiones suppeditare, quot Arithmetica gradus; tamen nec sic quadrarent operationibus Algebricis. Saepissimè enim contingit aequationesfieri inter varias potestates non ejusdem altitudinis quod quamvis satis conveniat Gradibus Arithmeticis, Geometricis, tamen dimensionibus neutiquam convenit. Verbi gratiâ Posito pro Radice, ternario; hujusmodi possunt aequationes occurrere 2Qa 6R vel 2C = 6Q3 hoc est, Duo Quadrata aequari sex Radicibus; vel duos Cubos, sex Quadratis. At quis non videt, Quadrata & Cubos, vel Quadrata & Latera, cum sint quantitates heterogeneae, non posse comparari? Nec enim Cubus constituitur ex Quadratis, (quamvis illis terminetur) nec quadratum ex Lateribus. Omnes enim quantitatum comparationes quoad aequalitatem, inter Homogeneas tantum sunt faciendae. Sic solidum solido aequale est autinaequale, & Planum Plano, & Linea Lineae; At solidum Plano nec aequale est nec inaequale, sed quid Heterogeneum. Sic solidum solido addi vel auferri dicitur, & planum plano, lineaeque lineae: at nec solidum plano, nec utrivis linea. Verum, si Arithmetice loqui libeat, optimè dici potest, centurias duas aequari viginti decadibus, aut Duo millitia centuriis viginti; hocest, numeros aliquot unius gradus simul suptos, aequari aliquot numeris alterius gradas simul sumptis: Sic & duas trientum triades aequari sex trientibus, hoc est, (si 3 sit radix) duo quadrata aequaci sex radicibus. Cum enim numeri omnes (proprie dicti) ex unitatibus constituantur (vel saltem ad unitatem vere rationem habeant) sunt vere Homogeneae (licet fortasse, si de numeris surdis etiam loqui velimus sint Incommensurabiles) ideoque vel aequales vel inae quales, majores aut minores, alii aliis dici possunt, possuntque invicem addi vel auferri: Quae omnia in Geometricis magnitudinibus, nisi homogeneis, fieri non possuntSiquis dicat Aequationes Algebricas, ubi Cubi.","prev":{"citation":"Opera mathematica. Vol. 1 73","label":"73","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/73","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/73"},"next":{"citation":"Opera mathematica. Vol. 1 75","label":"75","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/75","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/75"},"credit":{"text":"John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}