{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera mathematica. Vol. 1 75","citation":"John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1 75","ref":"75","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/75","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/75","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/75.md","author":{"name":"John Wallis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis"},"work":{"title":"Opera mathematica. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":267,"text":"quadrata, & Latera comparantur, non de Cubis, quadratis & Lateribus Geometricis institui: sed de Numeris Cubicis, onadraticis, & Lateralibus; posse autem Numeros quadraticos cubicis aliquot aequales esse: Fateor quidem hoc verum esse: Sed jam de Numeris res erit, (quod nos contendimus,) non de magnitudinibus; eritque consideratio plane Arithmetica, non Geometrica. Estque numerus Lateralis, quadraticus, Cubicus, caeterique, nihil aliud quam denominationes graduum (sive Asscendentium sive Descendentium) primi, secundi, tertii, &c. in certâ aliquâ proportione. Sic in proportione triplâ, gradus asscendentes exhibent Triades, Ternionum triades, Ternionum triades triplicatas &c. hoc est, Radices, quadrata, Cubos &c. Si enim Ternio radix constituatur; ternionum irias erit numerus quadraticus, nempe numerus ternarius in se ductus; & ternionum trias triplicata numerus cubicus, nempe numerus ternarius in sui quadratum ductus, Et sic de cateris. Atque has rationes dedisse sufficiat, cur credam potestates Algebricas melius per Gradus Arithmeticos, seu numeros continue proportionales, quam per dimensiones Geon etricat Heterogeneas, explicari posse. Verum cum jamdiu recepta fuerint vocabula, quibus pote- Potestates states Algebricae vulgò exprimuntur; eadem & mihi non in- Algebricas, commode adhibenda censeo: cum vocabula artium semel cur antiquis recepta, quamvis fortè minùs exactè rebus aptata, rarò possint nominibus citra gravius incommodum immutari. Praeterquam enim, adhuc appelquod si frequentes hujusmodi pro cujusvis arbitrio fierent im- landas duxemutationes, non modo pluribus quam necesse est vecabuligrim. oneranda esset memoria, cum & antiqua & nova sint addiscenda & recordanda, ut varii authores varia nomenclatura utentes intelligantur; illud inerim gravius est, quod eadem vocabula, vario sensu a variis usurpata, confusionem non raro haud exignam inducant. sufficiat saltem monuisse, varias Potestates Algebricas, quocunque appellentur nomine, nil aliud esse quam Numeros sive Lineas sive alias etiam quantitates invicem homogeneas, continue proportionales.","prev":{"citation":"Opera mathematica. Vol. 1 74","label":"74","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/74","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/74"},"next":{"citation":"Opera mathematica. Vol. 1 76","label":"76","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/76","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/76"},"credit":{"text":"John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}