{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera mathematica. Vol. 1 8.9-12","citation":"John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1 8.9-12","ref":"8.9","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/8.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/8.9","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/8.9.md","author":{"name":"John Wallis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis"},"work":{"title":"Opera mathematica. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":329,"text":"Sed addimus, ipsius figuram aliam aliquando fuisse, & etiamnum esse, quàm quae vulgo adhibetur. In libris quippe Anglicis, Belgicis, Germanicis, aliisque pinguiori typorum forma impressis, occurrit passim istiua literae hic Character Q; rotundiori nempe forma quam in typis Italicis, Gallicis, Hispanicis, fieri solet: Antiquiores vero Anglo saxones hac forma scribebant A), & quidem in Libris Manuscriptis cujuscunque gentis reperitur, passim Latinorum litera M majuscula rotundiori forma exarata. Hujusce vero literae (rotundiori, ut dictum est, forma scriptae semissis posterior, literae D simillimus est; quam ideo adhibucrunt ad numerum quingenarium indicandum, nempe Millenarii dimidium. Sed & hanc & illam, non antiqui modò, sed & Recentiores nonnunquam in membra dividunt: nempe, pro Q & D, scribunt cio & 10; priorem verò nonnunquam & hoc modo eo; ut in libris non paucis apud Belgas praesertim (sed & alibi) impressis videre est. Literam verò C, centenarii numeri notam, antiqui Romani sic scribebant C, (quadrata scilicet formâ,) ut ex antiquis marmorum & nummorum inscriptionibus constare dicitur. (Quos imitantur quodammodo typi Germanici Anglicique pinguiores T,) Hujus quadratae literae semissis inferior ipsam literam L. L. efficit; quae igitur ad exprimendum numerum Quinquagenarium adhibetur, nempe Centenarii dimidium. Ad numerum Denarium exprimendum adhibuerunt, non literam D initialem; (quoniam erat ea quingenarii numeri nota, ut supra dictum est,) sed literam X, quae conflatur ex duplicata litera V seu A; utroque enim modo Quinarii numeri nota antiquitùs scripta fuit. Erat autem V litera, Quinarii numeri nota; vel forte quia ex quinque punctis conflari videtur 3 Vel quia ipsius figura inversa A (quae etiam non rarò, apud Antiquos, numerum quinarium denorat) ad figuram Graecorum literae I1 (quinarii, apud illos, numeri notam) proximè accedat; (quippe nulla Latinorum litera ipsis est umilior:) Vel etiam quia vox Quinque antiquitus per CV scripta fuerit, (antequam litera Q ad Latinorum Alphabetum accesserat;) quarum prima C, cùm sit centenarii numeri nota, non potuit adhiberi, ideóque sequentem V assumserunt. Ipsam verò literam Q, recentius quàm reliquae literae, ad Alphabetum accessisse, non esse dubitandum existimo; ut nempe illud significet quod conjuncta literae CV; (sicut & &, x, idem sonant ac et, es.","prev":{"citation":"Opera mathematica. Vol. 1 8.4-8","label":"8.4 to 8.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/8.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/8.4"},"next":{"citation":"Opera mathematica. Vol. 1 53","label":"53","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/53","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/53"},"credit":{"text":"John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}