{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera mathematica. Vol. 1 xiv","citation":"John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1 xiv","ref":"xiv","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/xiv","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/xiv","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/xiv.md","author":{"name":"John Wallis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis"},"work":{"title":"Opera mathematica. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":250,"text":"Atque hinc fortasse factum est, quod tota mensuGeometriae nomen, unde, randi scientia Geometriae nomine indigetetur, quoniam Gaeodeticis praesertim mensurationibus applicata; nomine nempe totius, συνεκδοχικῶς, ab insigniori quâdam ipsius parte, mutuato; quae Pantometria non minus recte dici posset, vel simpliciter Mετεική. Neque enim terrae magis, quam cuiquam alii vel spatio, vel corpori, mensurando convenit: agit enim de Magnitudine, seu Quantitate continuâ, abstracte & ἀνίλως consideratâ, adeoque cuilibet subjecto capaci pariter applicabili. tri 9 Quae autem de Aegyptiorum Geometria diximus, non ita dicta velim existimetis, acsi aliarum Matheseos partium rudes essent: sed quoniam necessitate rei coacti, ea praecipue usi sunt; quò meliùs Nili inju- Phaenices Arithmeticam riis obveniatur: (pari scilicet necessitate, ac illa quae excoluerunt. Phoenicibus incubuit postea, Arithmeticam excolendi; quò felicius nempe succederet mercatura.) Cùm enim fuerint Aegyptii Geometriae periti, Arithmetici calculi ignaros esse, sine quo Geometria practica parùm procederet, non est existimandum. Nec etiam Astronomiae rudes censendi sunt: cum enim ὀνειρομάντεις fuisse constet, adeoque Divinatricis sive artis sive imposturae studio deditos: non credendi sunt coelestiâ ραινθμενα, quorum sive usus sive abusus apud ejusmodi sciolos maximus esse solet, inobservata praeteriisse. Quod ideo quidem minus credendum est; quia, & regio ipsa, ob perpetuam coeli serenitatem, adeo coelestibus observationibus est accommoda, ut nulla magis: Et Chaldaeos, a quibus hujusmodi artes didicisse creditum est, Astrologiae fuisse peritos, abunde liquet; unde non minus Astrorum cognitionem, quàm coguatas artes, hausisse commode potuissent: Imo & vicinos Arabes astra notasse & nominasse, ex historia Jobi liquidò patet; quem Arabiae vel incolam vel vicinum fuisse, & Patriarcharum temporibus Aegypto commorantium vixisse, vix dubitandum est.","prev":{"citation":"Opera mathematica. Vol. 1 xiii","label":"PARTE SECUNDA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/xiii","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/xiii"},"next":{"citation":"Opera mathematica. Vol. 1 xv","label":"PARTE SECUNDA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/xv","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/xv"},"credit":{"text":"John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}