{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera mathematica. Vol. 1 xl","citation":"John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1 xl","ref":"xl","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/xl","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/xl","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/xl.md","author":{"name":"John Wallis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis"},"work":{"title":"Opera mathematica. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":243,"text":"Dum autem Phaenomena Coelestia nomino; ne ipsos quidem Cometas eximo; qui in sublimi conspiciuntur, & observandi rationem, astrorum observationibus non prorsus absimilem, videntur postulare; quanquam eorum fortasse nonnulli sint sublunares: Nonnulli, inquam; Omnes enim sublunares esse, (prout censebant veteres,) neutiquam est concedendum; cum id praesentis praeteritique seculi observationes manifesto reclament. Astronomiae subjungo Geegraphiam; utpote Astronomicis principiis ut plurimum fultam: quae, praeterquam quod ab Astronomia mutuatur, non multum habet Mathematicum. Utrique verò (Astronomiae & Geographiae) Gnomonicen subjungo, (unde varia Horologia Scioterica, aliaque inventa consimilia dependent;) & Artem etiam Nauticam: ouarum utraque tam Astronomiae, quam Geographiae, peritiam postulant. Sed nec Chronologiam penitus omittam; quae Temporis calculum rerum gestarum historiis accommodat: quod quò meliùs fiat, τῶν ραινομένων coelestium etiam rationem cumprimis habet, & Eclipseon praecipuè, Futiles autem Genethliacerum vanitates, aliâsque ineptias Astrologiae Judiciariae, praetereundas duco: ut quae pro frivolis potiùs aut superstitiosis imposturis habendae sunt, quàm Mathematicis disciplinis: Ideóque illarum professionem prudentissimus atque Honoratissimus Eques Dominus Henricus Savilius Professoribus suis Mathematicis merito interdicendam curavit. Post Astronomiam autem, eique affines disciplinas, annumeranda est Geodaesia; cui & totam quidem Langimetriam, Planimetriam, & Stereometriam adjungo: Unde propositae distantiae, anguli, superficies, & corpora solida, seu (quod perinde est) spacia solidorum capacia, mensurantur: quae omnia Geometricis principiis peraguntur, particulari subjecto applicatis. Sed & Perspectiva tota; tam quae simplicior est, lineâsque ab objectis in directum exeuntes perpendit, ipsisque peritioribus Pictoribus usui est; quàm quae in Diopiricis & Catopiricis, de lineis refractis & reflexis, traditur; Ceometrica ferè tota est: quanquam in Genere. CAP. I. quam etiam ipsius in Astronomia usus sit haud exiguus.","prev":{"citation":"Opera mathematica. Vol. 1 xxxix","label":"GEOMETRIAE PROFESSORIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/xxxix","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/xxxix"},"next":{"citation":"Opera mathematica. Vol. 1 xli","label":"GEOMETRIAE PROFESSORIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/xli","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/xli"},"credit":{"text":"John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}