{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera mathematica. Vol. 1 xlvi","citation":"John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1 xlvi","ref":"xlvi","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/xlvi","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/xlvi","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/xlvi.md","author":{"name":"John Wallis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis"},"work":{"title":"Opera mathematica. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":272,"text":"demonstratio a vera & proxima causa: Namnisi aequalitas laterum sit vera immediata causa cur figura constructa est aequilatera, quaenam ea vera causa sit non possum ego vel conjectura assequi) Aequalitas autem laterum CA, AB, BC, demonstratur, eo quod CA, AB, sunt radii circuli B C, ideoque iaequales; item BA, BC, radii circuli AC ideoque aequales: cum igitur tam CA quam CB aequatur rectae AB, sunt tres rectae CA, AB, BC, inter se aequales. Estque haec demonstratio Euclidea, Verum in hac demonstratione, inquit Smiglecius,“ Nemo et non videt, non assignari veram cansam essendi; non enim &c triangulum idcirco est aequilaterum quia est inter duos circueelos constructum; nam etiamsi non esset inter duos circulos & constructum adhuc esset aequilaterum: Unde talis causa est accidentalis tali proprietati. Cui ego multa regero. 10 Dico, quod, utut illud verum esset quod affirmatur, nempe demonstrationes Mathematicas non per veram & proximam causam procedere; sunt tamen satis scientificae, si vel per causam remotiorem vel per effectum, vel per aliud aliquod medium ab alio argumentandi loco deductum procedant, modò certò concludant rem ita esse prout affirmatur, atque aliter esse non posse. Sufficit enim ad hoc, ut demonstratio sit scientifica, si procedat per medium necessarium ex natura rei: ut & ipsi quidem, qui hoc objiciunt, non negant, & Smiglecius etiam directè affirmat, Disp. 15.–1. & alibi. Quare nec ipse, nec quos scio, alii, negabunt, Disciplinas purè Mathematicas scientias esse, utut perfectissimum illis demonstrandi modum non concedant. 20 Notandum est, quod ipsi, qui negant has demonstrationes perfectas esse, in ratione demonstrationis (ut loquuntur) Potissimae; dubitant, an uspiam alias occurrat in aliis scientiis ejusmodi Demenstrationibus. CAP. 3. ejusmodi Potissima demonstratio: ut apud Smiglecium videre est, quaestione priùs citatâ.","prev":{"citation":"Opera mathematica. Vol. 1 xlv","label":"GEOMETRIAE PROFESSORIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/xlv","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/xlv"},"next":{"citation":"Opera mathematica. Vol. 1 11","label":"GEOMETRIAE PROFESSORIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/11"},"credit":{"text":"John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}