{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera mathematica. Vol. 1 xvi","citation":"John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1 xvi","ref":"xvi","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/xvi","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/xvi","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/xvi.md","author":{"name":"John Wallis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis"},"work":{"title":"Opera mathematica. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":195,"text":"Quorum alii Theoremata & Problemata ingeniose excogitarunt; alii methodice disposuerunt, οδείξεις addiderunt, quibus illustrarunt & confirmarunt; alii Mechanicis usibus applicarunt; alii denique caelis, alii terris, alii aliis magis exercitati: vix enim ullo uspiam solo, quam apud Graecos, Mathemata felicius floruerunt. Neque studia isthaec Mathematica coluerunt tantum Graeciae Philosophi plerique omnes; sed inter prima eruditionum rudimenta posuerunt; unde κατʼ ἐξοχὴν Μαθιματα nominarunt. Grammatices enim studio vix opus erat; cum linguâ vernacula peragebantur omnia: Rhetorices flosculos, antiquiores Graeci minus curabant; ut qui res magis quam verba insectabantur: Logicam etiam, quâ usi erant, ipso potius usu, quam praeceptis, addiscebant: adeoque prima studiorum principia in ipsis Mathematis ponebant; quique horum rudes essent, ut omnino ἀμαθιτοὶ, ἀπαιδετοὶ, & indocti prorsus habebantur. Hinc orta est illa Pythagorae ουσιογνωμόνησις, quâ, inspecto vultu, judicium primo fecit, an Mathematum capaces essent, qui ipsius scholam adire vellent; nequis ἀμαθητὸς, ἀπαιδετὸς intraret, studiumque male collocaret. Haud secùs & Plato affixo programmate prohibebat μήτις ἀγεωμετρητὸς εἰσίτω. Xenocrates postea quendam repulit, Mathematum ignarum, ne sui auditor esset, ut qui Ansas Philosophiae non habuerit: τὰς λαβὰς inquit, ριλοσορίας ἐκ ἔχεις. Nec multo secius Aristoteles fecisse creditur; qui & Mathematica multa scriptis aliis immiscuit, & libros etiam Mathematicos conscripsit; licèt eorum non pauci injuria temporis perierunt.","prev":{"citation":"Opera mathematica. Vol. 1 xv","label":"PARTE SECUNDA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/xv","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/xv"},"next":{"citation":"Opera mathematica. Vol. 1 xvii","label":"PARTE SECUNDA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/xvii","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/xvii"},"credit":{"text":"John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}