{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera mathematica. Vol. 1 xviii","citation":"John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1 xviii","ref":"xviii","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/xviii","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/xviii","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/xviii.md","author":{"name":"John Wallis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis"},"work":{"title":"Opera mathematica. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":201,"text":"Verum quidem est, Julium Caesarem annum reformasse, Julianum deinceps dictum, & Calendarium Romanum instruxisse: At illud Graeci Sosigenis ope factum est, aliunde advocati; nec enim Romanorum quempiam huic negotio parem legimus. Romae vero nimium neglecta Mathesis, ut & Philosophia reliqua, in Arabiam deflexa est; h spitium nempe apud Arabes nacta, si non quo floreat, saltem quo delitescat. Graecorum enim deposita conservârunt potius, & tandem reddiderunt, quam auxerunt. Quamquam & eorum studia, minime contemnenda, non ingrati agnoscimus: quorum non obscura vestigia in multis rerum Mathematicarum nominibus etiamnum retinemus. Hinc puncta Zenith & Nadir nominata; circuli item Almicantri & Azimathani dicti; & ipsa Sinum appellatio, ut taceam Algebrae & Algorithmi nomina, & ipsum Almanach, & siqua sunt similia, quae Arabismum sonant. Qui autem Arabum historias paulo accuratius inspexe it, variosque interillos tum Matheseos tum aliarum disciplinarum egregie doctos notaverit, rem illam extra omnem dubitationis aleam poni haud dubitabit. Postremis autem hisce seculis jam tandem redux, Mathesis gratiori hospitio in variis Europae partibus excepta est: fautores egregios nacta. Quorum indefessis vigiliis, & sumptibus haud exiguis, progressus & magnos quidem, & non speratos, fecit. Exsurgit siquidem, quasi ex alto sopore exsuscitata; seu potius, ut p idem quasi semimortua, jam reviviscit: nec reviviscit tantum, sed quasi vegetum vigorem recens adepta, in singulis quidem ipsius partibus & aucta multum & ornata incedit.","prev":{"citation":"Opera mathematica. Vol. 1 xvii","label":"PARTE SECUNDA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/xvii","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/xvii"},"next":{"citation":"Opera mathematica. Vol. 1 xix","label":"PARTE SECUNDA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/xix","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/xix"},"credit":{"text":"John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}