{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera mathematica. Vol. 1 xxii","citation":"John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1 xxii","ref":"xxii","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/xxii","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/xxii","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/xxii.md","author":{"name":"John Wallis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis"},"work":{"title":"Opera mathematica. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":244,"text":"Cùm Cardanus arguerat sive Cometas, sive Novas Stellas, Luna superiores apparuisse, quod minorem habuerint Parallaxin; Ipse, assumptione concessa, sequelam negat; Cometae Parallaxin ratus, non ex locali ipsius positione, sed ex superioris cujusdam sive planetae sive stellae motu pendere posse. Quae perinde absurde sonant Mathematicis auribus, & inconcinne dicta sunt, ac si Diem tunc esse neget quum Sol meridianâ luce fulgeat: Adeoque, turpiter titubando, insignem prodidit Matheseos imperitiam; ut qui dignior esset a praeceptore discere, Quid sit parallaxis; quam de rebus coelestibus disputare: eoque nomine apud viros doctos, nec semel quidem, nec immerito vapulat. Julius siquidem Scaliger, pro more suo, satis pro imperio Cardanum tractans, Cardano negare quidlibet sibi licere ratus est; adeoque sat amplam sibi negandi ansam videtur nactus, si Cardanus affirmaverit. Atque hoc quidem in rebus mere Physicis, magis impune fecisse posset; ubi in utramque ut plurimum partem probabili saltem argumento, d sputare licetNon ita tamen in Mathematicis; ubi veritas semel cognita extra dubium protinus collocatur; errores interim tam manifesto deteguntur, ut nulla quidem supersit vel pretextus larva. Nec leve illud Ovidii σράλμα: dum, diurnum Solis motum, Phaetonte duce, descripturus, per singult Zodiaci signa transire fingit: motum nempe Solis Diurnum & Annuum temere confundens. Quod indicio est, ipsum suos ipsius Fastorum libros vix satis intellexisse: & Romanorum potius Calendarium, quam cognitos Syderum ortus & occasus, suis carminibus descripsisse. Verum festinandum esse video: metuo enim ne jamjam fuerim in patientiam vestram injurius nimis, Ideoque quae dicenda supersunt multa, quibus Matheseos studia suadere possem, intacta prorsus praeterire necesse habeo.","prev":{"citation":"Opera mathematica. Vol. 1 xxi","label":"PARTE SECUNDA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/xxi","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/xxi"},"next":{"citation":"Opera mathematica. Vol. 1 xxiii","label":"PARTE SECUNDA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/xxiii","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/xxiii"},"credit":{"text":"John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}