{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera mathematica. Vol. 1 xxiii","citation":"John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1 xxiii","ref":"xxiii","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/xxiii","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/xxiii","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/xxiii.md","author":{"name":"John Wallis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis"},"work":{"title":"Opera mathematica. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":243,"text":"Hoc saltem addam: Mathematum studia non modo pro ea quam in se habent veritate colenda esse, (quae tamen ipsa, per se conspicua, & ultra Scepticorum litigia posita, animum reficiet valde & oblectabit;) sed & quod rerum aliarum cognitioni, nec id uno quidem nomine, conducant multum. Praeterquam enim quod in aliis disciplinis passim occurrant multa, quae citra Matheseos opem nullatenus intelligenda sunt: variaque quotidie, ex Mathefeων cultura, Philosophiae Naturali accedant incrementa: Illud interim non est exiguum; Matheseostudio paratum animum, aliarum disciplinarum capaciorem reddi, rebusque aliis tum apprehendendis tum judicandis longe paratiorem. Haud secus ac vesicas nonnunquam, animalium corporibus exemptas, flatu distendimus & exsiccamus, quo fiant rebus aliis commode continendis aptiores. Sive liceat potius cum Verulamio comparationem instituere; qui scientias Mathematicas cum lusu pilae in sphaeristerio confert. Ubi praeter ipsum exercitationis bonum, quod per se intenditur, etiam ἐυκίνητον σωμα, (ut cum Hippocrate loquor,) membrorum nempe agilitas, oculorum attenta πρισκοπὶ, totiusque corporis gestus decorus, aliaque subinde commoda, ex accidenti conciliantur. Pariter & Mathesis, praeter ipsam Mathematicae veritatis cognitionem, habet & alia commoda, eaque non exigua, squasi adnascentia. Nec enim aptius occurrit remedium, quo phantasia mobilis attentior fiat, quo ingenium volatile reddatur fixum (ut Chymicorum verbis utar,) quam si Mathematicarum demonstrationum compedibus coerceatur. Vix item maturo magis judicio quispiam, quam qui rebus hisce exercitati, vel sophismatum fallacias felicius deteget, vel syllogismorum vires justamque sequelam assequetur. Verùm ego non parum metuo, ne suada nostra ad persuadendum vix satis valeat: adeoque Mathematum studia, quae digna quidem sunt (Academici) quae amplectamini, etiamnum nimis neglectui sint futura.","prev":{"citation":"Opera mathematica. Vol. 1 xxii","label":"PARTE SECUNDA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/xxii","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/xxii"},"next":{"citation":"Opera mathematica. Vol. 1 xxiv","label":"PARTE SECUNDA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/xxiv","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/xxiv"},"credit":{"text":"John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}