{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera mathematica. Vol. 1 xxiv","citation":"John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1 xxiv","ref":"xxiv","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/xxiv","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/xxiv","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/xxiv.md","author":{"name":"John Wallis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis"},"work":{"title":"Opera mathematica. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":250,"text":"Sin minus valuerit Oratio nostra, (quae fortasse non adeo eleganter vel artificiose est elaborata, ut multum valere possit:) utinam saltem periculum facere dignaremini, ipsaque Mathemata comminus tractare: ut vel vosmet ipsi, experimento tandem edocti, judicium hac de repossitis experti ferre. Neque enim vos ipsos aliquando iniquos me habiturum judices, abunde confido. Quod ego interim non pro forma tantum, Rhetoricantium more, sed serio quidem & animitus opto: ut quod siquando feceritis; nec laboris impensi, nec temporis, spero, quasi male collocati, pigebit unquam. Ea nempe res Mathematicae dulcedine & suavitate delectant ambientis animum, quam siquis Rhetorico ornatu describere satagat, quasi ad vivum se posse delineare ratus, omnino frustra est. Haud secus enim hac in re contingit, ac siquis de Mellis dulcedine judicium laturus esset: quae quanta sit, vel uno gustu melius perdiscet quis, quam Rhetoris, utut facundissimi, descriptione. Et Mathemata pariter, ipso quidem quasi contactu potius, quam indicatu, docent, quam sint delectabilia. Nativa nempe sua ipsorum pulchritudine, quam penecillo licet peritissimo depicta, videntur venustiora. Siquis autem difficultatis incuset, & perobscura Matheseos queratur studiae Mathematica: Quanquam illud obscuritas quidem non prorsus inficias eam; Tamen -- - est in- non tanta Jamia vero Major -- Praeter enim ipsum aspectum quanta vulprimum, & frontem quasi subtetricam, caetera quae gocreditur, supersunt non tam terrere comperta sunt, quam oblectare? Quodque ipsum, aggressuris, videtur prima fronte formidabile, illud, aggressis, & dulce satis compertum est & volupe; Ipsique qui subsequuntur labores suavissimis adeo delectamentis condiuntur, ut nesciam an Labores illi, an Voluptates, haberi mereantur. Sunt enim & lusus ipsi nonnunquam satis laboriosi, quae tamen oblectamenta potius quam gravamina existimantur.","prev":{"citation":"Opera mathematica. Vol. 1 xxiii","label":"PARTE SECUNDA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/xxiii","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/xxiii"},"next":{"citation":"Opera mathematica. Vol. 1 xxv","label":"PARTE SECUNDA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/xxv","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/xxv"},"credit":{"text":"John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}