{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Specimen geographiae physicae 197","citation":"John Woodward, Specimen geographiae physicae 197","ref":"197","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-woodward/specimen-geographiae-physicae/197","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-woodward/specimen-geographiae-physicae/197","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-woodward/specimen-geographiae-physicae/197.md","author":{"name":"John Woodward","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-woodward"},"work":{"title":"Specimen geographiae physicae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-woodward/specimen-geographiae-physicae","urn":null},"verse":false,"words":162,"text":"Circa hos autem non contigit mihi unquam aliquid experiri, quoniam iis per Gratiam Dei est Insula nostra immunis. Sunt tamen in promptu, quae de his ex Observationibus aliorum in Scenam producere possum, talia tamen, ex quibus inferri nequit, tantam Globo terrestri inferri exinde stragem, qualem nonnulli praesumunt. Evomuerunt flammas, Annalibus Historicorum testibus, Aetna & Vesuvius per duo, triave, imò haud dubiè plura Annorum millia; Et tamen adhuc persistunt, ubi fuere olim Sicilia, & Campania, Montium horum Regiones natales. Imò adhuc consistunt ipsi hi Montes, Regionum modò memoratarum altissimi, nec passi sunt ullum insigne decrementum, aut consumptionem Quid autem revera sustinuerint; quibusdam de causis & hi Ignes eructent, & Terraemotus excitentur; & quinam illorum in Terrae Globum sint effectus, declarabitur suo loco pleniùs; & firmis rationibus demonstrabitur, non carere Vulcanios hos Montes, Terraeque concussiones, suis usibus, sed harum atque illorum efficientem causam inducere agris & quidem Incolis, molestas quasdam, & vicinis aliis Regionibus leves, mutationes, Terrae tamentoti, ejusque Productis, & speciatim Humano Generi, perutiles, ac adeò necessarias, ut absque illis subsistere nequeant.","prev":{"citation":"Specimen geographiae physicae 196","label":"PARS V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-woodward/specimen-geographiae-physicae/196","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-woodward/specimen-geographiae-physicae/196"},"next":{"citation":"Specimen geographiae physicae 198","label":"PARS V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-woodward/specimen-geographiae-physicae/198","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-woodward/specimen-geographiae-physicae/198"},"credit":{"text":"John Woodward (with Johann Jakob Scheuchzer), Specimen geographiae physicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Specimen_geographiae_physicae","quality":"ocr"}}