{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Specimen geographiae physicae 227","citation":"John Woodward, Specimen geographiae physicae 227","ref":"227","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-woodward/specimen-geographiae-physicae/227","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-woodward/specimen-geographiae-physicae/227","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-woodward/specimen-geographiae-physicae/227.md","author":{"name":"John Woodward","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-woodward"},"work":{"title":"Specimen geographiae physicae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-woodward/specimen-geographiae-physicae","urn":null},"verse":false,"words":207,"text":"Extat notatu dignissimum Vegetabilium Terrae Antediluvianae reliquiarum Phaenomenon, quod persuasos nos reddit, non fuisse ibi talem, de quo sermo est, temperaturam. Ex his utique patescit, eundem tunc fuisse Rerum ordinem & successionem in Terrae facie, quae observatur etiamnum. Quandoquidem verò nobis constat, unicam successionis jam memoratae causam esse Solaris caloris variationem, sequitur omnino, obtinuisse ante Diluvium hanc Variationem & consequenter easdem Temporum Anni alternationes, aequè ac nunc. Quòd si viguisset Caloris aequalitas, & omnes produxisset Plantas quod ponimus, sed propter impossibilitatem haud concedimus, fuisset hoc datum effectui indifferenter, & incertò. Ratio nulla dari potest, cur florere debuissent hoc potius tempore, quàm alio; est enim hic peculiaris Solis variati effectus. Redacta fuissent hoc modo omnia in confusionem, & eversa prorsus rerum successio. Quae nunc comparent Plantae in distinctis Anni temporibus, floruissent omnes simul; ita ut in eadem Scena sese stitissent Februarius & Majus, Julius & September. Imò verò disparem admodùm exhibuissent faciem singula ejusGeneris Individua, exivissent haec in Semina, & plenam exhibuissent maturitatem, dum alia vix se induissent in flores, atque sic diversissimam ostendissent faciem. Inducta fuisset, ut paucis rem eloquar, tanta, & tam inordinata, diversitas in Vegetabili Regno, quanta vix potest concipi. Hoc ipsum est, quod liberè fatetur Theorista, quando scribit, omni Tempore fuisse Messem, & Autumnum. Sufficit hoc, quod ipse concedit, ad destruendam propriam suam Hypothesin.","prev":{"citation":"Specimen geographiae physicae 226","label":"PARS VI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-woodward/specimen-geographiae-physicae/226","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-woodward/specimen-geographiae-physicae/226"},"next":{"citation":"Specimen geographiae physicae 228","label":"PARS VI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-woodward/specimen-geographiae-physicae/228","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-woodward/specimen-geographiae-physicae/228"},"credit":{"text":"John Woodward (with Johann Jakob Scheuchzer), Specimen geographiae physicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Specimen_geographiae_physicae","quality":"ocr"}}