{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Specimen geographiae physicae 53","citation":"John Woodward, Specimen geographiae physicae 53","ref":"53","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-woodward/specimen-geographiae-physicae/53","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-woodward/specimen-geographiae-physicae/53","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-woodward/specimen-geographiae-physicae/53.md","author":{"name":"John Woodward","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-woodward"},"work":{"title":"Specimen geographiae physicae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-woodward/specimen-geographiae-physicae","urn":null},"verse":false,"words":219,"text":"Quinimò ex ipsa Authorum relatione, unde suas Opiniones mutuati sunt posteri, attentè consideratâ, constare potuit ipsa illorum incuria, & errorum origo; & facilè perspici, eandem prorsus nunc esse Terrae Marisque faciem, cum illa antiqua, prouti ab Authoribus nobis fuit relicta, quòd item nullam subierit notabilem alterationem Terrae Globus inde à tam longo tempore, nec in toto suo corpore, nec in suis Partibus. Qui superficiario quovis rerum conspectu sunt contenti, Naturam transitivo saltem contemplantur oculo, in generali Examine subfistunt; quorum cogitata angustis admodùm coercentur limitibus, qui rerum Naturam Myopicis aspiciunt oculis, his necessariò contractum est & defectivum, imò saepe à veritate alienum, atque erroneum judicium. Sunt Fantastici Homines, qui ruinam & confusionem praestolantur ex illis ipsis modis, quibus & haec & illa reapse praepeditur & evitatur. Metuit hic Terrae mole sua quotidie (à terrestris materia per Imbres delapsae accessu) adauctae submersionem infra Aquas, aliquando secuturam. Alius è contra sibi imaginatur, Terram siccam inundatum iri ab Aquis Oceani, terrestri materiâ ductu Pluviae & Fluminum delatâ gravidis quoniam haec sensim sine sensu Sinum Maris expleat, & sic Aquis ad exundandum occasionem praebeat. Quum tamen hâc ipsâ Terrestris materiae distributione ubique, Terrâ Marique, restaurari soleat, quod decessit, & conservari Oceani ac Terrae limites, sicque contrarium prorsus resultet ejus, quod Viri illi praepostero argumentationis modo intulerunt. Cessante hac Circulatione (quam illi adeò expavescunt) cessaret quoque immediatè Corporum omnium Generatio, & subsisteret in suis actionibus Natura.","prev":{"citation":"Specimen geographiae physicae 52","label":"PARS I","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-woodward/specimen-geographiae-physicae/52","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-woodward/specimen-geographiae-physicae/52"},"next":{"citation":"Specimen geographiae physicae 54","label":"PARS I","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-woodward/specimen-geographiae-physicae/54","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-woodward/specimen-geographiae-physicae/54"},"credit":{"text":"John Woodward (with Johann Jakob Scheuchzer), Specimen geographiae physicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Specimen_geographiae_physicae","quality":"ocr"}}