{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Partibus Divinae Legis Liber Duo 2.2.2.42-63","citation":"Junillus, De Partibus Divinae Legis Liber Duo 2.2.2.42-63","ref":"2.2.2.42","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/junillus/de-partibus-divinae-legis-liber-duo/2.2.2.42","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/junillus/de-partibus-divinae-legis-liber-duo/2.2.2.42","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/junillus/de-partibus-divinae-legis-liber-duo/2.2.2.42.md","author":{"name":"Junillus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/junillus"},"work":{"title":"De Partibus Divinae Legis Liber Duo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/junillus/de-partibus-divinae-legis-liber-duo","urn":null},"verse":false,"words":248,"text":"Utrum vero ex nihilo, sicut et alia, factus sit, an ex aliquo, dubitatur. Plures enim volunt coelestium luminarium esse particulam; quippe enim nunc frequenter videmus homines certo modo ignem ex solis radiis mutuari: quod si ita est, primo die factus est. Sed sapientius hoc Scriptura lumen quam ignem vocavit, ut ex meliore usu nomen acciperet. D. Da septimam creaturarum differentiam. M. Quod omnia quæ ex aliquo facta sunt, vel ex quibus aliqua facta sunt, corporea sunt: incorporea autem neque ipsa ex aliquo, neque ex ipsis facta sunt aliqua. Hæc vero incorporea accipienda sunt, non sicut Deus incorporeus dicitur; ejus enim comparatione nihil incorporeum est, sicut nec immortale, nec invisibile. Alius enim modus est quo haec verba soli divinitati conveniunt, alius quo de creaturis loquitur, sieut animabus vel angelis. D. Quomodo sex diebus Deus dicitur operatus esse, et septimo die requievisse, si nec faciens aliquid laborat, ut necessaria ei requies credatur, nec aliquando cessat, Domino in Evangelio dicente: Pater meus usque modo operatur, et ego operor (Joan. v, 17)? M. Septimo dio requievisse dicitur Deus, non a creando, quippe cum quotidie ex ejus dispensatione ac providentia omnis creatura renovelur et constet; sed hoc significatum est, quod post illos sex dies nullam mundo incognitam substantialem speciem, aut naturam novam inexpertamque creavit. D. Quomodo Deus mundum fecerit, possumus quaerere? M. Hoc temerarie magis quam caute requiritur. Nullius enim divinae creaturae modum homini licet agnoscere: nam si sciret quis quomodo ex nihilo aliqua facta sunt, Creatori utique scientia ac potentia par esset.","prev":{"citation":"De Partibus Divinae Legis Liber Duo 2.2.2.1-41","label":"2.2.2.1 to 2.2.2.41","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/junillus/de-partibus-divinae-legis-liber-duo/2.2.2.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/junillus/de-partibus-divinae-legis-liber-duo/2.2.2.1"},"next":{"citation":"De Partibus Divinae Legis Liber Duo 2.3","label":"Book 2, Chapter 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/junillus/de-partibus-divinae-legis-liber-duo/2.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/junillus/de-partibus-divinae-legis-liber-duo/2.3"},"credit":{"text":"Junillus, De Partibus Divinae Legis Liber Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1151/tmp1151/tmp1151.tmp1151.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}