{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Partibus Divinae Legis Liber Duo 2.21.34-53","citation":"Junillus, De Partibus Divinae Legis Liber Duo 2.21.34-53","ref":"2.21.34","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/junillus/de-partibus-divinae-legis-liber-duo/2.21.34","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/junillus/de-partibus-divinae-legis-liber-duo/2.21.34","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/junillus/de-partibus-divinae-legis-liber-duo/2.21.34.md","author":{"name":"Junillus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/junillus"},"work":{"title":"De Partibus Divinae Legis Liber Duo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/junillus/de-partibus-divinae-legis-liber-duo","urn":null},"verse":false,"words":222,"text":"xxxi, 29). Aut supplicium, ut est: Quia occurrent vobis mala in fine dierum (Ibid.) Aut generalis expulsio, ut dicitur: Quia ipsi æmulati sunt me in diis, et exacerbaverunt me in idolis suis: et ego æmulabor eos in non gentem, in gentem insipientem tradam eos (Deut. XXXII, 21). Aut virtutis effectum atque mercedem, ut est: Quis habitabit in tabernaculo tuo, aut quis requiescet in monte sancto tuo? Qui ingreditur sine macula, el operatur justitiam (Psalm. xiv, i, 2), et cætera. Aut species pœnæ, ut est: Venit Gad ad David et annuntiavit et dicens, Elige tibi fieri aut tribus annis famem super terram, aut tres menses fugere a facie inimicorum tuorum persequentium te, aut tribus diebus fieri mortalitatem in terra tua (II Reg. xxiv, 11-13). Aut signa, ut est: Et hoc tibi signum, quia unxit te Deus regem super hæreditatem suam (1 Reg. x, 1), et reliqua. Aut electio prophetiæ, ut est: Et tu, puer, Propheta A!tissimi vocaberis (Luc. I, 76). D. Da prædictiones de gentibus pro populo. M. Ut est: Manus ejussuper omnes, et manus omnium super eum (Gen. XVI, 12). Et: Surgite et exite ex loco hoc, quia conteret Dominus civitatem (Gen, xix, 14). Visiones quoque Nabuchodonosor et Pharaonis', aliorumque regum vel gentium per prophetas dictæ, generales quidem causas referunt; ad populum tamen spectat inteutio, pro cujus ultione singula provenerunl.","prev":{"citation":"De Partibus Divinae Legis Liber Duo 2.21.1-33","label":"2.21.1 to 2.21.33","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/junillus/de-partibus-divinae-legis-liber-duo/2.21.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/junillus/de-partibus-divinae-legis-liber-duo/2.21.1"},"next":{"citation":"De Partibus Divinae Legis Liber Duo 2.22.1-32","label":"2.22.1 to 2.22.32","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/junillus/de-partibus-divinae-legis-liber-duo/2.22.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/junillus/de-partibus-divinae-legis-liber-duo/2.22.1"},"credit":{"text":"Junillus, De Partibus Divinae Legis Liber Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1151/tmp1151/tmp1151.tmp1151.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}