{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Partibus Divinae Legis Liber Duo 2.23","citation":"Junillus, De Partibus Divinae Legis Liber Duo 2.23","ref":"2.23","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/junillus/de-partibus-divinae-legis-liber-duo/2.23","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/junillus/de-partibus-divinae-legis-liber-duo/2.23","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/junillus/de-partibus-divinae-legis-liber-duo/2.23.md","author":{"name":"Junillus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/junillus"},"work":{"title":"De Partibus Divinae Legis Liber Duo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/junillus/de-partibus-divinae-legis-liber-duo","urn":null},"verse":false,"words":340,"text":"D. Quoniam prædictiones de Christo dictas in veteri Lege probavimus, da eas quae de gentium vocalione sunt positu. M. De vocatione gentium prae dictioncs fere decem et septem modis positas accipimus. Aliquando enim acceptionem earum significant, cum dicitur: Ego æmulabo eos in non gentem in gentem insipientem irritabo eos (Deut. XXXII, 21). Aliquando infirmitates, peccatorum expulsionem, meliorumque doctrinam, cum dicitur: Pronuntiare pauperibus misit me, prædicare captivis remissionem, et cæcis visum (Isa. LIt, 1); aliquando gratiam quam acceperant, sive adoptionis, sive miraculorum, cum dicitur: Filiæ regum in honore tuo: astitit regina a destris tuis (Psalm. XLIV, 10). Aliquando etiam admonitionem, ut illud quod sequitur: Audi, filia, et vide, et inclina aurem tuam, obliviscere populum tuum (J bid., 11). Aliquando glorilicationem quam Christo debemus, cum citur: Quia ipse est Dominus Deus tuus, adorabis eum (Ibid., 12). Aliquando beatitudinem et virtulcm quam meretur fidelis, cum dicitur: Adducentur regi virgines post eam (Ibid., 15). Aliquando laetitiam in qua sunt, profectum suum videntes, cum dicitur: Adducentur cum gaudio et exsultatione (Ibid., 16). Aliquando sacerdotium et ecclesiasticam consuetudinem, cum dicitur: Pro patribus tuis nati sunt tibi filii (Ibid., 17). Aliquando Ecclesiae spiritualem ædificationem, cum dicitur: Ex gradibus eburneis, ex quibus te delectaverunt (Ibid., 9). Aliquando ecclesiaslicani auctoritatem, cum dicitur: Penes eos principes super omnem terram (Psal. XLIV, 17). Ałiquando plenitudinem credentium, cum dicitur: Replebitur gloria ejus omnis terra, fiat, fiat (Psalm. LXXI, 19). Aliquando tolerantium sive tentationes, sive persecutiones, cum dicitur: Donec educat in victoria judicium, et in nomine ejus gentes sperabunt (Isa. XLII, 4). Aliquando inimicorum destructionem, cum dicitur: Et inimici ejus terram lingent (Psalm. LXXI, 9). Aliquando pacem qua gaudet post persecutiones Ecclesia, cum dicitur: Orietur in diebus ejus justitia et plenitudo pacis, a donec confirmeMur luna (Ibid., 7). Aliquando hæreticorum errores, et Eliæ præsentiam, cum dicitur: Ecce transmitto vobis Eliam Thesbiten,et revocabit corda patrum in filios (Malach. iv, 5, 6). Aliquando fidelium spem, et secundum Salvatoris adventum, cum dicitur: Et ipse erit exspectatio gentium (Gen. XLII, 10). Aliquando baptismum Joannis, cum dicitur: Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam (Malach. III, 1).","prev":{"citation":"De Partibus Divinae Legis Liber Duo 2.22.58-72","label":"2.22.58 to 2.22.72","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/junillus/de-partibus-divinae-legis-liber-duo/2.22.58","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/junillus/de-partibus-divinae-legis-liber-duo/2.22.58"},"next":{"citation":"De Partibus Divinae Legis Liber Duo 2.24.1-27","label":"2.24.1 to 2.24.27","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/junillus/de-partibus-divinae-legis-liber-duo/2.24.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/junillus/de-partibus-divinae-legis-liber-duo/2.24.1"},"credit":{"text":"Junillus, De Partibus Divinae Legis Liber Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1151/tmp1151/tmp1151.tmp1151.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}