{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Partibus Divinae Legis Liber Duo 2.24.1-27","citation":"Junillus, De Partibus Divinae Legis Liber Duo 2.24.1-27","ref":"2.24.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/junillus/de-partibus-divinae-legis-liber-duo/2.24.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/junillus/de-partibus-divinae-legis-liber-duo/2.24.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/junillus/de-partibus-divinae-legis-liber-duo/2.24.1.md","author":{"name":"Junillus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/junillus"},"work":{"title":"De Partibus Divinae Legis Liber Duo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/junillus/de-partibus-divinae-legis-liber-duo","urn":null},"verse":false,"words":291,"text":"D. Quoniam species pradictionum quæ in Lege sunt diximus, da eas quae in Gralia leguntur emissae. M. Prædictionum quæ in Gratia factæ sunt species viginti tres inveniuntur. Aut enim generatio et vita Joannis Baptistæ prædicitur ad patrem ejus Zachanam, ut est omnis locutio illa per angelum, et prophetia ipsius Zachariæ (Luc. I, 13-17, 68-79). Aut Salvatoris conceptus nativitasque mirabilis, ut est prædictio quam ad sanctam Mariam angelus dixit (Ibid., 28-37). Aut magorum revelalio, aut Judaeorum incredulitas atque conversio (Matt. II, 1 seg.), sicut dicitur: Ecce iste positus est in ruinam et resurrectionem multorum in Israel, et signum contradictionis (Luc. II, 34). Aut præmium regni coelestis, sicut cst: Pænitentiam agite, appropinquavit (Matt. III, 2), et reliqua. Aut genlium vocatio, sicut dicitur: Multi ab Oriente et Occidente venient, et recumbent cum Abraham et Isaac et Jacob in regno cælorum (Matt. VIII, i I). Aut Hebræorum exclusio, ut est quod sequitur: Filii autem regni hujus excludentur in tenebras exteriores (Ibid., 12). Aut salvalio.pcr apostolorum prædicationem, ut cum dicitur: Venite post me, faciam vos fieri piscatores hominum (Matt. IV, 19). Aut miraculorum claritas, ut dicitur: Qui credit in me, opera quæ ego facio et ipse faciet, et majora horum faciet (Joan. XIV, 12). Aut tentalio persecutioque justorum, ut dicitur: Tradent enim vos in conciliis, et in synagogissuis flagellabunt (Malt. x, 17), etc. Aut patientia fidelium inter adversa, ut cum dicitur de Ecclesia: Et portæ inferi non prævalebunt adversus eam (Matt. xvi, 18). Et rursus: Regnum coelorum rim patitur, et violenti diripiunt illud (Matt. XI, 12). Aut contemplatio regni coelestis et secundi adventus, qua et in hac vita sanctorum animae perfruuntur, ut est: Vemet enim Filius hominis in gloria Patris sui cum angelis suis; et tunc reddet unicuique sec undum opera sua.","prev":{"citation":"De Partibus Divinae Legis Liber Duo 2.23","label":"Book 2, Chapter 23","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/junillus/de-partibus-divinae-legis-liber-duo/2.23","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/junillus/de-partibus-divinae-legis-liber-duo/2.23"},"next":{"citation":"De Partibus Divinae Legis Liber Duo 2.24.28-53","label":"2.24.28 to 2.24.53","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/junillus/de-partibus-divinae-legis-liber-duo/2.24.28","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/junillus/de-partibus-divinae-legis-liber-duo/2.24.28"},"credit":{"text":"Junillus, De Partibus Divinae Legis Liber Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1151/tmp1151/tmp1151.tmp1151.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}