{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Partibus Divinae Legis Liber Duo 2.24.28-53","citation":"Junillus, De Partibus Divinae Legis Liber Duo 2.24.28-53","ref":"2.24.28","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/junillus/de-partibus-divinae-legis-liber-duo/2.24.28","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/junillus/de-partibus-divinae-legis-liber-duo/2.24.28","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/junillus/de-partibus-divinae-legis-liber-duo/2.24.28.md","author":{"name":"Junillus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/junillus"},"work":{"title":"De Partibus Divinae Legis Liber Duo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/junillus/de-partibus-divinae-legis-liber-duo","urn":null},"verse":false,"words":291,"text":"Dico autem vobis quia sunt aliqui de hic stantibus qui non gustabunt mortem donec videant Filium hominis venientem in regno suo (Matt. xvi, 27, 28). Aut retributio bonorum seu malorum, ut cum dicitur: Et ibunt isti in pænam æternam, justi vero in vitam æternam (Matt. xxv, 46). Aut Spiritus sancti præsentia apostolis data, ut est: Ego rogabo Patrem meum, et alterum Paracletum mittet vobis, ut maneat vobiscum in æternum Spiritum veritatis (Joan. XIV, 16, 17). Aut ecclesiastica pranuntiatur auctoritas, sicut dicitur: Et dabo tibi claves regni cælorum: et quodcunque ligaveris in terra, erit ligatum et in cælo (Matt. XVI, 19). Aut mors, passio ac resurrectio Salvatoris, sicut dicitur: Ex illo cæpit Jesus ostendere discipulis suis, quia oportet eum in Hierosolymam ire, et multa sustinere a presbyteris et principibus sacerdotum, et mori, et tertia die resurgere (Luc. IX, 22). Aut generalis resurrectio, ut cum dicit Aposlolus: Sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur (I Cor. xv, 22). Aut simul Christi et nostra resurrectio, sicut dicitur: Cum ego exaltalus fuero a terra, omnes traham ad me (Joan. III, 32). Aut Judæ proditio, sicut dicit Christus: Nonne ego vos legi duodecim, et unus ex vobis diabolus est (Joan. vi, 71)? Aut modus tentationis et mortis aliquorum discipulorum, sicut Petro Dominus et negationem futuram prædixit et. speciem passionis, dicens: Antequam gaRus cantet, ter me negabis (Matt. XXVI, 54); et: Cum senex fueris, extendes manus tuas, et alius te cinget ct ducet quo tu non vis (Joan. XXI, 18;. Aut præsentia detentorum Christi, cum dicit: Surgite, eamus, ecce appropinquavit qui me tradet (Matt. xxvi, 46). Aut dispersio apostolorum, sicut: Percutiam pastorem, et dispergentur ovesgregis (Ibid., 31). Aut pulii asinæ reperlio, quem Dominus in Evangelio prædixit a discipulis adducendum (Matt. xxi, 2, 5).","prev":{"citation":"De Partibus Divinae Legis Liber Duo 2.24.1-27","label":"2.24.1 to 2.24.27","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/junillus/de-partibus-divinae-legis-liber-duo/2.24.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/junillus/de-partibus-divinae-legis-liber-duo/2.24.1"},"next":{"citation":"De Partibus Divinae Legis Liber Duo 2.24.54-82","label":"2.24.54 to 2.24.82","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/junillus/de-partibus-divinae-legis-liber-duo/2.24.54","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/junillus/de-partibus-divinae-legis-liber-duo/2.24.54"},"credit":{"text":"Junillus, De Partibus Divinae Legis Liber Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1151/tmp1151/tmp1151.tmp1151.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}