{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Partibus Divinae Legis Liber Duo 2.8.2","citation":"Junillus, De Partibus Divinae Legis Liber Duo 2.8.2","ref":"2.8.2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/junillus/de-partibus-divinae-legis-liber-duo/2.8.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/junillus/de-partibus-divinae-legis-liber-duo/2.8.2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/junillus/de-partibus-divinae-legis-liber-duo/2.8.2.md","author":{"name":"Junillus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/junillus"},"work":{"title":"De Partibus Divinae Legis Liber Duo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/junillus/de-partibus-divinae-legis-liber-duo","urn":null},"verse":false,"words":179,"text":"D. Da tertiam differentiam. iV. Quod alia sunt per se utilia, alia propter illa necessaria. D. Quae sunt per se utilia? M. Dei proximique dilectio. D. Quae sunt propter alia necessaria? M. Ut: Non occides; bomicidio enim dilectio fratris expellitur: et observatio sabbati; in ejus enim observatione commemoratio est quietis Dei ab operatione creaturarum, in qua celebritate Dei ut conditoris dilectio significabatur. D. Da quartam differentiam. M. Quod quaedam præcepta velut corporalia erant, ut de animalibus mundis et immundis, ac lepra, et similibus. Quaedam spiritalia, ut: Ne oderis fratrem tuum in corde tuo (Levit. xix, 17). D. Da quintam differentiam. M. Quod quædam sunt Veteris Testamenti specialiter praecepta, ut de jubileo: quaedam specialiter Novi, ut: Sic orabilis: Pater noster, qui es in cælis (Matth. VI, 9): quaedam utriusque communia, ut: Diliges Dominum Deum tuum (Matth. XXII, 57; Marc. XII, 50; Luc. x, 27). D. Da sextam differentiam. M. Quod aliqua praecepta sicut sonant intelliguntur, ut est: Non mæchaberis (Exod. xx, 14): aliqua autem sonant sicut res est: Cum feceris eleemosynam, nesciat sinistra quid faciat dextera tua (Malth. vi, 3).","prev":{"citation":"De Partibus Divinae Legis Liber Duo 2.8.1","label":"Book 2, Chapter 8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/junillus/de-partibus-divinae-legis-liber-duo/2.8.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/junillus/de-partibus-divinae-legis-liber-duo/2.8.1"},"next":{"citation":"De Partibus Divinae Legis Liber Duo 2.8.3","label":"Book 2, Chapter 8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/junillus/de-partibus-divinae-legis-liber-duo/2.8.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/junillus/de-partibus-divinae-legis-liber-duo/2.8.3"},"credit":{"text":"Junillus, De Partibus Divinae Legis Liber Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1151/tmp1151/tmp1151.tmp1151.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}