{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Documenta de ecclesia Sibenicensi a. 1449 9-12","citation":"Juraj Šižgorić, Documenta de ecclesia Sibenicensi a. 1449 9-12","ref":"9","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/juraj-sizgoric/documenta-de-ecclesia-sibenicensi-a-1449/9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/juraj-sizgoric/documenta-de-ecclesia-sibenicensi-a-1449/9","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/juraj-sizgoric/documenta-de-ecclesia-sibenicensi-a-1449/9.md","author":{"name":"Juraj Šižgorić","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/juraj-sizgoric"},"work":{"title":"Documenta de ecclesia Sibenicensi a. 1449","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/juraj-sizgoric/documenta-de-ecclesia-sibenicensi-a-1449","urn":null},"verse":false,"words":356,"text":"Quod autem secundo loco animarum salus ex dicto modo … patet quod ex huiusmodi violentis exactionibus ut plurimum insurgent ire rixe oculata odia dissensiones invidie detractiones contumelie blasphemie et plura alia longe graviora, ex quibus ne dum animarum salus, verum etiam et pacificus status huius reipublice, quam Nostrum Illustrissimum Dominium in suorum populorum gubernationem summo studio procurat et fovet, faciliter perturbari et maculari posset. Quod autem tertio loco prefatus modus ecclesiasticam ledat immunitatem, patet, cum ex cassatione promissarum, ad quarum annullationem dispensationem et commutationem non nisi Sedis Apostolice aut Diocesani auctoritas se extendit, ut habetur extra de votis capitulo primo, … etiam ex obligatione pecuniarum facte per dictum Generale Consilium in prefata parte, quam obligationem nec secundum Deum, nec secundum conscientiam, nec secundum debitam equitatem absque nostro Consilio et assensu facere potuerunt, ut patet per privilegium super inde confectum sub M.CCCC.II. indictione X.-a die nono mensis Aprilis. Ne igitur humani generis hostis, cuius studium est ut sub specie boni fallat, transformat enim se, ut inquit Apostolus, in angelum lucis et sepius sub mele veneris et sub ovina pelle lupinam exercet capacitatem, sub hoc sanctitatis colore gregem nobis commissum invadere dilaniare mactare aut disserpere possit, principiis obstandum curavimus; lubricus enim est, ut beatissimus Gregorius in suis Moralibus, antiquus serpens, qui nisi capite teneatur totus statim illabitur, januis enim reseratis faciliter patet ingressus, et Philosophus in primo de celo et mundo: parvus error in principio, magnus est in fine valde. Cum igitur nobis ex officio incumbat Dei honorem super omnia procurare, et ne dum peccata, scilicet etiam occasiones peccatorum prescindere evellere et extirpare, emunitatemque ecclesiastice libertatis pro posse tueri, ne ex nostro assensu animarum nostrarum adversario additum patefecisse videamur, nescit enim, ut inquit beatissimus Augustinus, justitia Dei patrocinium dare criminibus, de unanimi nostri Capituli matura deliberatione modum prefate provisionis nullatenus duximus acceptandum, scilicet ut, iuxta beati Petri apostoli dictum, obmutescere faciamus imprudentum dectractorum ignorantiam et presumptionem, et ne quisquam cum veritate suspicare valeat nos prefatam negativam dedisse pretextu cupiditatis vel avaritie, aut velle subtrahere manus adiutrices pro dicta fabrica sublevanda modis debitis et honestis, in presentiarum tres modos honestissimos predicte fabrice sublevatione dicto generoso Consilio anteponere curavimus.","prev":{"citation":"Documenta de ecclesia Sibenicensi a. 1449 1-8","label":"1 to 8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/juraj-sizgoric/documenta-de-ecclesia-sibenicensi-a-1449/1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/juraj-sizgoric/documenta-de-ecclesia-sibenicensi-a-1449/1"},"next":{"citation":"Documenta de ecclesia Sibenicensi a. 1449 13-18","label":"13 to 18","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/juraj-sizgoric/documenta-de-ecclesia-sibenicensi-a-1449/13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/juraj-sizgoric/documenta-de-ecclesia-sibenicensi-a-1449/13"},"credit":{"text":"Juraj Šižgorić, Documenta de ecclesia Sibenicensi a. 1449. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/sizgor-j-documenta-sibenic.xml","quality":"ocr"}}