{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Leges Selectae 1-7-8","citation":"Justinianus Imperator, Leges Selectae 1-7-8","ref":"1-7","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinianus-imperator/leges-selectae/1-7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/justinianus-imperator/leges-selectae/1-7","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinianus-imperator/leges-selectae/1-7.md","author":{"name":"Justinianus Imperator","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinianus-imperator"},"work":{"title":"Leges Selectae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinianus-imperator/leges-selectae","urn":null},"verse":false,"words":310,"text":"Idem Augustus Joanni P. P. Praesens lex in alterius legis scriptae a nobis refertur mentionem, quam proculdubio et denno cootirmare cum quadam meliore putavimus oportere adjectione, majorem poenam contra delinquentes proferendo; non quia augmentis delectemur pœnarum (nihil enim nobis tam gratum est quam humanius, sed ut metu poenae eos qui ad peccandum proclives sunt a peccando arceamus. Scimus igitur nos scripsisse legem dicentem nullam esse licemiam sanctissimarum ecclesiarum oeconomis, aut antistitibus Itnonum, aut nosocomiorum, aut ptochiorum, aut monasteriorum, sive virorum, sive mulierum, aut aliorum talium corporum, quorum præfata constitutio meminit, ea quae in perpetuum illis relicta sunt, quæ annalia vocant leges, secundum aliquod pactum aut auro distrahere certo, autalienare aliter per quemcunque modum, et posteris adimere id quod eis obveniret exinde solatium: et convenientes legi adjecimus rationes, ut quia non amplius propter tale commentum, nec appellatio quidem annui conservetur, nisi per singulos annos contingat præstari, sed semel repraesentatum, postea perfecte pereat. Hanc iterum cum aliqua adjectione renovantes legem sancimos: si quis aut reverendissimorum œconomorum, aut xenodochorum, aut nosocomorum, aut ptocbotrophorum, autgerontocomorum, aut brephotrophorum, aut orphanotrophorum, aut archimandritarum, III aliarum contentarum priore nostra divina constitutio' ne personarum, id quod in perpetuum relictum est venerabilibus domibus quibus praesunt, sive in auro, sive in aliis rebus, tentaverit transmutare, ne videatur esse perpetuum, sed transactionibus aut venditionibus, aut quibusdam aliis machinationibus, ut quod perpetuum manere debebat terminetur, tentaverit, praeter vim a nobis nuper profectæ in bojas modi rebus divinae legis, nullam habere ullo modo licentiam hoc facere; sed et si fecerit, irritum esse quod factum fuerit; et licentiam esse ei qui post ipsum eamdem suscipiet curam, vel etiam eo negligente (ut fieri potest) caeteros deinceps omnes statim revocare id quod fuerit factum, et ita infirmum declarare, atquesi ab initio non processisset, ut et fructus metiti temporis, et usuras, et omnem utilitatem ad pium pertinere omnimodo locum, omnibus quae medio tempore attentata sun I quiescentibus.","prev":{"citation":"Leges Selectae 2-5","label":"LEX iVI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinianus-imperator/leges-selectae/2-5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/justinianus-imperator/leges-selectae/2-5"},"next":{"citation":"Leges Selectae 9-15","label":"9 to 15","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinianus-imperator/leges-selectae/9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/justinianus-imperator/leges-selectae/9"},"credit":{"text":"Justinianus Imperator, Leges Selectae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1258/tmp1258/tmp1258.tmp1258.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}