{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Leges Selectae 2.59-70","citation":"Justinianus Imperator, Leges Selectae 2.59-70","ref":"2.59","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinianus-imperator/leges-selectae/2.59","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/justinianus-imperator/leges-selectae/2.59","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinianus-imperator/leges-selectae/2.59.md","author":{"name":"Justinianus Imperator","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinianus-imperator"},"work":{"title":"Leges Selectae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinianus-imperator/leges-selectae","urn":null},"verse":false,"words":316,"text":"refert enim genns ad Leontium, et ExdOlium. homines in legibus optimae memoriæ. post Patricium inclytae recordationis, quaestorum et anticensorem, et Leontium gloriosissimum, expræfectum et exconsulem atque Patricium ejus filios, (summae admirationis viros); et Cratinum magnificentissimum atque prudentissimum comitem sacrirum largitionum [et optimus quoque est is legum enarrator in regia hac urbe], et praeter hos etiam Stephanum, Mcnam, Prosdocium, Eutolmium, Timotheum, Leonidem, Leontium, Platonem, Jacobo, Constantinum, Joannem, viros prudentissimos, qui universi rhetores quidem sunt gloriosissimorum præfectorum sacrorum nostrorum praetoriorum; gloriam autem seu laudem apud omnes prudentine juste habent, et a nobis merito judicati sunt digni ut eligerentur tanti certaminis participes. Haec igitur nobis circa Digestorum elaborata sunt conscriptionem per jam dictos gloriosissimos viros. — § 10. Tanta autem nobis reverentia antiquitatis fuit, ut neque mutari nomina veterum jurisconsultorum sustinuerimus sd uninscujusque illorum appellationem Iegibus inscripsimus, mutantes quidem, si quid jam habere visum est non recte, partes vere illas nunc tollentes, has nunc addentes, ex mullis denique optimum eligentes, et unam [atque parem] omnibus praebentes potestatis vim [seu robur], ita ut quidquid scriptam est in eo libro, id nostra sit sententia: nemine audente comparare ea quae nunc facta sunt his quæ prius erant, quia multa et numeratu non facilia transposuimus in melius, etiamsi quid imperiali aliqua antiquorum imperatorum constitutione in aliam dictum fuerat formam. Nam nomina quidem veteribus servavimus, legum autem veritatem nostram fecimus. Itaque si quid erat in illis seditiosum (mulia autem talia erant ibi reposita), hoc decisum est et definitum, et in perspicuum finem deducta est quaeque lex. — § 11. Sed cum oportebat et aliquam mediocrem isagogem facere in eorum gratiam qui recenler leges attingunt, nec majorem doctrinam portare possunt, neque hoc extra nostram providentiam reliquimus, scilicet Triboniano gloriosissimo, qui et ad totius operis legitimi gubernationem electus est, necnon Theophilo, et Dorotheo magnificentissimis et prudentissimis anticensoribus accersitis mandavimus, ut seligerent ex his quae apud veteres erant isagogarum modo composita, ea quae essent aptissima, et in ipsis rerum argumentis obtinentia;","prev":{"citation":"Leges Selectae 2.47-58","label":"2.47 to 2.58","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinianus-imperator/leges-selectae/2.47","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/justinianus-imperator/leges-selectae/2.47"},"next":{"citation":"Leges Selectae 2.71-77","label":"2.71 to 2.77","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinianus-imperator/leges-selectae/2.71","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/justinianus-imperator/leges-selectae/2.71"},"credit":{"text":"Justinianus Imperator, Leges Selectae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1258/tmp1258/tmp1258.tmp1258.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}