{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Leges Selectae 28","citation":"Justinianus Imperator, Leges Selectae 28","ref":"28","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinianus-imperator/leges-selectae/28","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/justinianus-imperator/leges-selectae/28","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinianus-imperator/leges-selectae/28.md","author":{"name":"Justinianus Imperator","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinianus-imperator"},"work":{"title":"Leges Selectae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinianus-imperator/leges-selectae","urn":null},"verse":false,"words":400,"text":"Idem Augustus Hermogeni magistro officiorum. Raptores virginum, vel viduarum, vel diaconissarum, quae Deo fuerint dedicatæ, pessima criminum peccantes, capitis supplicio plecLendos esse decernimus, quod non soluin ad injuriam hominum, sed et ad ipsius omnipotentis Dei irreverentiam committitur. Qui itaque hujusmodi crimen commiserint, et qui eis auxilium tempore invasionis præbuerint, ubi inventi fuerint in ipsa rapina, et adhuc flagrante crimine deprehensi a parentibus sanctimonialium virginum, vel viduarum, vel diaconissarum aut earum consanguineis, vel tutoribus, seu curatoribus, convicti interficiantur. Sin autem post commissum tam detestabile crimen, aut potentatu raptor se defendere, aut fuga evadere potuerit, in hac quidem regia urbe tam viri excelsi præfecti prætorio, quam glori sissimus præfectus urbi, in provinciis autem, tam viri eminentissimi præfecti prætorio per Illyricum, et Africam, quam magistri militum per diversas nostri orbis regiones, nec non vir spectabilis praefectus Ægypti, et vicarii, et proconsules, et nihilominus viri spectabiles duces, et viri clarissimi rectores provinciarum, nec. non alii cujuslibet ordinis judices, qui in locis illis inventi fuerint, simile studium cum magna sollicitudine adhibeant, ut eos possint comprehendere; et comprehensos in tali crimine, post legitimas, et juri cognitas probationes, sine forti praescriptione, durissimis poenis afficiant, et mortis condemnent supplicio. Bona autem eorum, si hoc commissum fuerit in sanctimonialem virginem. quae vel in asceterio, vel monasterio degit, sive eadem virgo diaconissa constituta sit, sive non, eidem monasterio, vel asceterio ubi consecrata est addicantur, ut ex his rebus et ipsa solatium habeat, dum vivit, sufficiens, et res omnes sacrosanctum asceterium seu monasterium pleno habeat dominio; sin autem diaconissa cujuscunque ecclesie sit, in nullo tamen monasterio, vel asceterio constituta, sed per se degit, rapturis ejus substantia ecclesiae cujus diaconissa est assignetur, ut ex bis facultatibus ipsa quidem usumfructum, dum superest, ab eadem ecclesia consequatur; ecclesia vero omnem proprietatem et plenam possessionem earumdem rerum nostro habeat beneficio, nemine vel judice, vel quacunque alia persona haec audente contemnere. Poenas autem, quas praediximus (id est, mortis et bonorum amissionis) constituimus non tantum adversus raptores, sed etiam contra eos qui hos comitati in ipsa invasione et rapina fuerint. Caeteros autem omnes qui conscii et ministri hujusmodi criminis reperti et convicti fuerint, vel eos susceperint, vel quamcunque opera eis tulerint, sive masculi, sive feminae sint, cujaacitnque conditionis, vel gradus, vel dignitatis, poenae capitali tantummodo subjicimus. Ut huic poenae omnes subjaceant, sive volentibus, sive nolentibus sanctimonialibus virginibus, sive aliis supradictis mulieribus, tale facinus fuerit perpetratum. Dat. xv Kalend. Decemb., CP., do. Justiniano P. P. A. III cos..","prev":{"citation":"Leges Selectae 31-47","label":"31 to 47","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinianus-imperator/leges-selectae/31","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/justinianus-imperator/leges-selectae/31"},"next":{"citation":"Leges Selectae 29","label":"Lex Lv","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinianus-imperator/leges-selectae/29","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/justinianus-imperator/leges-selectae/29"},"credit":{"text":"Justinianus Imperator, Leges Selectae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1258/tmp1258/tmp1258.tmp1258.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}