{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Leges Selectae 3-8","citation":"Justinianus Imperator, Leges Selectae 3-8","ref":"3-8","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinianus-imperator/leges-selectae/3-8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/justinianus-imperator/leges-selectae/3-8","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinianus-imperator/leges-selectae/3-8.md","author":{"name":"Justinianus Imperator","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinianus-imperator"},"work":{"title":"Leges Selectae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinianus-imperator/leges-selectae","urn":null},"verse":false,"words":181,"text":"§ 13. Cum autem Deo annuente Africanæ nostræ provinciae per tuam magnitudinem, secundum nostram dispositionem ordinatae, et limites in antiquum statum reducti, et omnis Africa sic detenta fuerit sicut erat, cum ergo hæc omnia (Deo juvante) præsente tua magnitudine disposita et perfecta fuerint, et per labores tuos [antiquos] fines omnes Afrid receperit, et docuerit nos de omni ordinatione totius Africanæ diœceseos, id est, quanti et qui milites, in quibus locis, vel civitatibus constituti sunt, et quinti limitanei, et in quibus locis et militiis collocati sunt, tunc jubemus tuam magnitudinem ad nostram de. mentiam remeare. — § 14. Interca vero si aliquas civitates seu castella per limites constituta providerit tua magnitudo nimiae esse magnitudinis, et propter hoc non posse bene custodiri, ad talem modunt ea construi disponat, ut possint per paucos bene servari. — § 15. Cum autem magnitudo tua, omnibus dispositis, ad nos remeare jussa fuerit, tunc duces uniuscujusque limitis; quoties pro componendis civitatibus, aut castris, et pro dispendiis suis, aut pro annonis aliquod opus Habuerint, celerius ad virum magnificum praefectum per Africam significent, ut ipse quae necessaria fuerint festinet facere, ne aliqua protractio provinciis noceat.","prev":{"citation":"Leges Selectae 2.22-31","label":"2.22 to 2.31","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinianus-imperator/leges-selectae/2.22","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/justinianus-imperator/leges-selectae/2.22"},"next":{"citation":"Leges Selectae 4-6","label":"Lex Ii","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinianus-imperator/leges-selectae/4-6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/justinianus-imperator/leges-selectae/4-6"},"credit":{"text":"Justinianus Imperator, Leges Selectae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1258/tmp1258/tmp1258.tmp1258.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}