{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Leges Selectae 4-4","citation":"Justinianus Imperator, Leges Selectae 4-4","ref":"4-4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinianus-imperator/leges-selectae/4-4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/justinianus-imperator/leges-selectae/4-4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinianus-imperator/leges-selectae/4-4.md","author":{"name":"Justinianus Imperator","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinianus-imperator"},"work":{"title":"Leges Selectae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinianus-imperator/leges-selectae","urn":null},"verse":false,"words":435,"text":"§ 18. Si vero postea aliquid novi controverteretur, quod non apparebit legibus his inscriptum (multa enim novare novit natura), sed imperium Deus propter hoc imposuit hominibus, ut emergentia et legis egentia lege definiat, et humanae naturae incertum repleat, et certis concludat legibus ac regulis, neque hoc nostrum nunc dicimus, sed jam omnium juris conditorum qui olim claruerunt, prudentissimus Julianus hoc ipsum videtur dixisse, qui et ab imperiali auctoritate implorat fieri legum repletionem in emergentibus ambiguitatibus et quæstionibus; sed et D. Adrianus piæ memoria, quando ea, qua a prætoribus quotannis edicta fuerant brevi complexus est libello, assumpto ad id op imo Juliano, in oratione quam in commune habuit in seniore Roma, hoc ipsum quoque ait: ut si quid præter id quod jam ordinatum estemerserit, conveniens est eos qui in magistratu SUBi illud conari decidere, et remedium imponere secundum eorum quæ jam ordinata sunt consequentiam [imitationem]. — § 19. Haec igitur omnes (dicimus autem vos, magni senatus et omnes nostræ reipublicae homines) cognoscentes, gratiam quidem confitemini Deo, qui nostris temporibus tantum bonum servavit; utimini vero nostris legibus, nulli earum quae veteribus libris inscripte sunt attendentes, neque ad ea quae nunc posita sunt illas comparantes; quia etsi videantur quaedam invicem nou consonare, tamen prius illud et vetustius nobis ut imperfectum displicuit, nuM autem hoc visum est debere obtinere. Nam prohibemus illis in posterum uti: haec autem sola observari in republica et obtinere concedimus et sancimus; ila ut qui conatus fuerit ex prioribus libris, et nop ex his duobus solis et Constitutionum [libro] a nobi compositis, vel facti., uti quibusdam legibus, vel eas in judiciis legere, vel si qui judicaverit ex his apud se recitari eas passus, falsireus erit, et publicorum criminum judicatus, et pœnæ addictus: qupd etsi pon diceremus, vel ex hoc ipso manifestum esset. — § 20. Sed et hoc optimum fore judicavimus, praeponere Digestorum volumini et veteres, turis conditores, pt illorum volumina, et unJe colleetio facta sit legum nunc a nobis congestarum: quod et tieri jussimus, et factum est; et simul ea quac de his rebus conscripta sunt, supponi huic divinæ nostræ Constitutioni præcipimus, ut omnibus fiat manifestum, et quid prioris inexperientiæ simul, et incertitudinis esset, et quid a nobis sit adinventum. Legislatores autem seu legum interpretes illos congessimus, qui apud omnes probati et recepti erant, et, prioribus imperatoribus placuerant, et qui ab bis nominari meruerunt. Si enim aliquis nondum veteribus legislatoribus cognitus est, nos et huic interdiximus hujus voluminis communicationem. Omnibus sane hic positis unum ordinem et dignitatem parem dedimus, nulli cuipiam majore quam caeteris data prærogativa. Si enim his quæ ab illis scripta sunt omnibus imperialium Constitutionum dedimus robur, quid est quod in his amplius quodque minus haberi debeat?","prev":{"citation":"Leges Selectae 3-6","label":"In nomine Domini et Dei nostri Jesu Christi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinianus-imperator/leges-selectae/3-6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/justinianus-imperator/leges-selectae/3-6"},"next":{"citation":"Leges Selectae 5-2","label":"In nomine Domini et Dei nostri Jesu Christi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinianus-imperator/leges-selectae/5-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/justinianus-imperator/leges-selectae/5-2"},"credit":{"text":"Justinianus Imperator, Leges Selectae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1258/tmp1258/tmp1258.tmp1258.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}