{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Liber Adversus Origenem 1.101-120","citation":"Justinianus Imperator, Liber Adversus Origenem 1.101-120","ref":"1.101","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinianus-imperator/liber-adversus-origenem/1.101","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/justinianus-imperator/liber-adversus-origenem/1.101","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinianus-imperator/liber-adversus-origenem/1.101.md","author":{"name":"Justinianus Imperator","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinianus-imperator"},"work":{"title":"Liber Adversus Origenem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinianus-imperator/liber-adversus-origenem","urn":null},"verse":false,"words":283,"text":"Vincula enim, carceres, compedes, ac, ut breviter dicam, omnia ejusmodi, iniquitates et peccata eorum cohibent, qui jam poenas luunt. Nec ut qui peccarit, amplius peccet, vincula ei adduntur quae ad peccandum adjuvent; sed ut vinculorum cruciatu peccare desistat. Quare perspicuum est, non ad superiorum peccatorum castigationem, ut illi nugantur, corporibus immissas esse animas; sed simul Deum et corpus et animam, id est, perfectum hominem, fabricatum esse. Itaque eorum quæ per corpus a nobis gesta sunt, sive bonorum, sive malorum, retributionem exspectamus; hoc enim nobis tradit et divinus apostolus Paulus dicens: Omnes enim nos manifestarioportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque ea quæ per corpus prout gessit sive oonum, sive malum (1 Cor. v). Attendenda ergo sunt apostoli verba; nec enim dixit, oportere recipere eum qui judicatur, prout gessit ante corpus. Si vero ob ca sola quæ per corpus homo gessit, ab eo qui terram judicat, vel pocna aflicitur, vel merito præmio; nullaque mentio fiat ante admissorum peccatorum: perspicuum est, animas ante corpora non esse. Si enim præexisterent, dixisset Apostoclus, gesta tum per corpus, tum ante corpus. Animas vero hominum intelligentia et ratione uti, in confesso est; quod ne eos quidem negare putamus, qui tuentur Origenem. Dicant igitur qui cum Origene sentiunt: animae ipsorum (siquidem, ut asseverant, ante corpora fuerunt) priusquam in ipsa ingrederentur, quo in ordine erant, aut quid agebant? Oportuit enim eas, si ante crant, scire, quo loco essent, aut quemodo huc advenissent; sin hoc nulla ratione possunt dicere (nam id verum non cst) apertum est eos fabulas dicere. At fortasse dicant, animas postquam corpora ingressae sunt, tum discerqere posse et cognoscere quæ a se geruntur. Si hoc dicent, ex eorum inani disputatione efficitur, ut corpusplus pretii atque honoris quam anima habeat;","prev":{"citation":"Liber Adversus Origenem 1.84-100","label":"1.84 to 1.100","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinianus-imperator/liber-adversus-origenem/1.84","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/justinianus-imperator/liber-adversus-origenem/1.84"},"next":{"citation":"Liber Adversus Origenem 1.121-141","label":"1.121 to 1.141","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinianus-imperator/liber-adversus-origenem/1.121","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/justinianus-imperator/liber-adversus-origenem/1.121"},"credit":{"text":"Justinianus Imperator, Liber Adversus Origenem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1173/tmp1173/tmp1173.tmp1173.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}