{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Liber Adversus Origenem 1.121-141","citation":"Justinianus Imperator, Liber Adversus Origenem 1.121-141","ref":"1.121","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinianus-imperator/liber-adversus-origenem/1.121","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/justinianus-imperator/liber-adversus-origenem/1.121","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinianus-imperator/liber-adversus-origenem/1.121.md","author":{"name":"Justinianus Imperator","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinianus-imperator"},"work":{"title":"Liber Adversus Origenem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinianus-imperator/liber-adversus-origenem","urn":null},"verse":false,"words":332,"text":"quod ei in beneficii loco det intelligentiam et rationem; atqui hoc asserere, plenum dementiæ est atque absurditatis. Cur vero si anima, ut aiunt, ante fuit quam corpus, disciplina indiget, postquam in corpus venit, paulatimque instituitur, et ad meliora perfectioraque progreditur? Nam si ante existeret, utilia utique cognosceret, nec ulla egeret doctrina, nec, ut pole in cognilione versans, cura et diligentia erudirctur; ac si, quid sit offendere, sciebat, non edoceretur quod antea scivisset: jam vero si docetur, ut in ignoratione versans, prius non sciebat; si non prius scivit, ante non fuit. At liquet eam antca non fuisse. Ortus cniin nostri Dens solus in causa est; qui ut nos, cum non essemus, fccil: Mic nalos, gratia manuque propria tuetur ac salvat, si digni atque idonei perhibeamur. Nam Deus, qui dixit: Faciamus liominem ad imaginem nostram et similitudinem (Gen. I), utraque simul fecit, id est, corpus plasmavit, et animam intelligentem et rationalem creavit. Simul enim et effinxit corpus, et animam condidit, perfectum hominem exhibens; neque enim homo corpus est sine anima, nec anima sine corpore. Si autem anima praeexistebat, ut delirat Origenes, cujus rei gratia sanctissimus propheta Zacharias dixit: Fingens spiritum hominis in eo (Zach. XII)? Si enim prius erat, magis dicere oportuit, Infundens tanquam in vas, vel demittens spiritum hominis in eo. Jam vero cum dicit propheta, fingens, ostendit, ut corpus, sic animam non præexistentia Deum propria virtute ac bonitate fecisse. Quod igitur homo, sicut dictum est, ad imaginem et similitudinem Dei sit factus, dignatusque inspiratione divina; inde perspicuum est, non solum intelligentem et rationalem animam, sed etiam ianmortalem esse creatam; ut omnibus iis quæ in terra facta sunt imperaret. Hoc est enim quod a Tbeologo Gregorio de anima dictum est, a Deo esse, et divinam, ac supernæ nobilitatis participem: non, ut nonnulli autumant ac dicunt, divinae substantiæ animam esse: sed ut inspiratione Dei factam, gratiamque nactam ab eo, ut intelligens esset, et rationalis, et immortalis, nec una cum corpore moreretur, sicut irrationabilia animalia, sed per gratiam particeps esset supernae nobilitatis, id est immortalitatis.","prev":{"citation":"Liber Adversus Origenem 1.101-120","label":"1.101 to 1.120","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinianus-imperator/liber-adversus-origenem/1.101","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/justinianus-imperator/liber-adversus-origenem/1.101"},"next":{"citation":"Liber Adversus Origenem 1.142-160","label":"1.142 to 1.160","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinianus-imperator/liber-adversus-origenem/1.142","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/justinianus-imperator/liber-adversus-origenem/1.142"},"credit":{"text":"Justinianus Imperator, Liber Adversus Origenem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1173/tmp1173/tmp1173.tmp1173.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}