{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Liber Adversus Origenem 25.14-25","citation":"Justinianus Imperator, Liber Adversus Origenem 25.14-25","ref":"25.14","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinianus-imperator/liber-adversus-origenem/25.14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/justinianus-imperator/liber-adversus-origenem/25.14","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinianus-imperator/liber-adversus-origenem/25.14.md","author":{"name":"Justinianus Imperator","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinianus-imperator"},"work":{"title":"Liber Adversus Origenem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinianus-imperator/liber-adversus-origenem","urn":null},"verse":false,"words":288,"text":"Sed nemo sapiens diclis eorum animum intendet. Quae enim de hæreticis proferuntur in synodis et pars gestorum fiunt, non ad liberationem inseruntur, sed ad majorem condemnationem eorum, et qui eis similia sapiunt. I Quamvis autem exemplaria impiae epistolae quae circumferuntur, in aliquibus codicibus, ut dictum est, inserta sint, tamen in authenticis in quibus sanctissimi episcopi subscripserunt, nullatenus inveniuntur. Oportet autem etiam illud attendere eos qui veritatem perscrutantur, quod forsitan in conciliis quaedam a certis ibi convenientibus dicuntur, aut per favorem, aut per contrarieta tem, aut per ignorantiam. Nemo autem attendit ea quæ per partem a quibusdam dicuntur: sed sola illa quae ab omnibus communi consensu detiniuntur. Si enim aliquis secundum illos voluerit attendere ejusmodi contrarietates, unaquaeque synodus invenietur semelipsam destruens. Propter haec igitur oportebat eos, si sanctum concilium recte susciperent, non tales blasphemias ei applicare, sed sequi doctores catholicæ Ecclesiæ, et maxime sanctum Athanasium, qui fuit Alexandriæ episcopus, et plurimos et magnos labores suscepit pro recta Christianorum fide adversus omnem haeresin, et maxime contra impiissimos Arianos. Ipsis enim Arianis ad decipiendos populos suo errori coujungentibus Dionysium, qui ante multos annos Athanasii [multis annis ante Athanasium] fuit Alexandriae episcopus, et dicentibus quod et ipso Dionysius similia eis sapuit, Athanasius magnus Ecclesiæ doctor multis modis ostendit in scriptis, rectam fidem Dionysium ab initio prædicasse, nulloque modo participem Arianæ impietatis fuisse. Isti autem hærctica sapientes, suam impietatem eidem synodo applicare festinant. Qualis autem est condemnatio, et qualis imminet maledictio eis qui in Patres peccant, docet nos et divina Scriptura. Si enim Gham filius Noe (Genes. IX) cum vidisset nudum suum patrem, quoniam non cooperuit patris corporalem nuditalem, sed egressus nuntiavit eam fratribus, et illi vestimento eam cooperuerunt, ipse quidem Cham, et illi qui ex ipso nati sunt, sub maledictione facti sunt;","prev":{"citation":"Liber Adversus Origenem 25.1-13","label":"25.1 to 25.13","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinianus-imperator/liber-adversus-origenem/25.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/justinianus-imperator/liber-adversus-origenem/25.1"},"next":{"citation":"Liber Adversus Origenem 25.26-29","label":"25.26 to 25.29","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinianus-imperator/liber-adversus-origenem/25.26","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/justinianus-imperator/liber-adversus-origenem/25.26"},"credit":{"text":"Justinianus Imperator, Liber Adversus Origenem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1173/tmp1173/tmp1173.tmp1173.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}