{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Liber Adversus Origenem 30.1-10","citation":"Justinianus Imperator, Liber Adversus Origenem 30.1-10","ref":"30.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinianus-imperator/liber-adversus-origenem/30.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/justinianus-imperator/liber-adversus-origenem/30.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinianus-imperator/liber-adversus-origenem/30.1.md","author":{"name":"Justinianus Imperator","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinianus-imperator"},"work":{"title":"Liber Adversus Origenem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinianus-imperator/liber-adversus-origenem","urn":null},"verse":false,"words":284,"text":"Et hæc quidem sic se habent. Ut autem nihil subtilitatis prætermittamus, necessarium putavimus memorare etiam illa quae ab Augusto sanctæ memoriam Africano episcopo scripta sunt. Quaestione enim aliqua post mortem Cæciliani de eo mota, quod ab ecclesiastica traditione declinasse dicebatur, et propter hoc quibusdam a catholica Ecclesia separatis, scribit ad Bonifacium idem sanctus Augustinus, quod non oportebat, aliquos ideo separare sese a catholica Ec< clesia. Si enim vera essent ea quæ Cæciliano inferebantur, et manifestatus esset contrarium aliquid ecclesiastico statui sapuisse, etiam post mortem eum anathemati subjicerem. Sed et regula sanctæ synodi Africanae statuit, episcopos qui suas facultates in testamento, vel ex intestato hæretico relinquunt, oportere et post mortem anathematizari. Super hæc autem omnia, quis ignorat ea quæ nostris temporibus in Ecclesia antiquioris Romæ contra Dioscorum acta sunt? Qui cum nihil in fidem peccasset, tamen propter solum ecclesiasticum ordinem post mortem ab eadem sancta Ecclesia Romana anathematizatus est. Si igitur nihil in fidem peccantes episcopi, propter solum ecclesiasticum ordinem, et propter causam pecuniariam anathemati et post mortem subjiciuntur, quanto magis Theodorus, qui in ipsum Deum peccavit? Quantum autem ad insipientiam dicentium non oportere anathematizari post mortem eos qui in sua impietate mortui sunt: oportebat nec eos qui injuste condemnati sunt Patres post mortem revocari, quale contigit in Joanne sanctæ recordationis episcopo Constantinopolitanæ civitatis, ab universali Ecclesia post mortem revocato, et in Flaviano sanctæ memoriæ et ipso episcopo Constantinopolitanae civitatis, injuste quidem in vita condemnato, juste autcm post mortem revocato, tam a sanctæ memoriae papa Leone quam a sancta Chalcedonensi synodo. Ex hoc autem contingit secundum illorum verba, hæreticos quidem sanctis Patribus connumerari, ut pote liberatos debita eis condemnatione, sanctos autem Patres injuste condemnatos, haereticis conjungi, ut pote non soluta contra eos facta iniqua damnatione.","prev":{"citation":"Liber Adversus Origenem 29.16-25","label":"29.16 to 29.25","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinianus-imperator/liber-adversus-origenem/29.16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/justinianus-imperator/liber-adversus-origenem/29.16"},"next":{"citation":"Liber Adversus Origenem 30.11-22","label":"30.11 to 30.22","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinianus-imperator/liber-adversus-origenem/30.11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/justinianus-imperator/liber-adversus-origenem/30.11"},"credit":{"text":"Justinianus Imperator, Liber Adversus Origenem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1173/tmp1173/tmp1173.tmp1173.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}