{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Liber Adversus Origenem 7.10-17","citation":"Justinianus Imperator, Liber Adversus Origenem 7.10-17","ref":"7.10","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinianus-imperator/liber-adversus-origenem/7.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/justinianus-imperator/liber-adversus-origenem/7.10","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinianus-imperator/liber-adversus-origenem/7.10.md","author":{"name":"Justinianus Imperator","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinianus-imperator"},"work":{"title":"Liber Adversus Origenem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinianus-imperator/liber-adversus-origenem","urn":null},"verse":false,"words":206,"text":"Duæ enim et hic naturae intelliguntur, altera animæ, et altera corporis: et tamen non propter hoc in duos homines dividitur, sed unum scimus hominem esse, et unam subsistentiam ejus. Et in mysterio igitur Christi facta unitionc, licet diversa intelligantur quæ unita sunt, sed non ipsa re et per partes a se invicem separantur ea, ex quibus dominus noster Jesus Christus compositus est, differentiam tamen considerantes et hanc significare volentes, numerum assuminus, et duas in Christo naturas esse dicimus: nec ideo unus Christus in duos christos, vel in duos filios dividitur. Et testimonium praestat nostris dictis sanctus Gregorius Theologus, scribens in primo libro ad Cledonium sic: « Si quis introdudt duos fllios, unum quidem ex Deo et Patre, secundum autem es matre, sed non unum eumdemque, ex adoptione eadat, quae promissa est credentibus recte. Natura enim duae, Deus homo, quomodo et anima et corpus; non autem duo filii, uec dii duo. Nec enim hi duo homines, licet Paulus sic appellaverit (1 Cor. iv) quod est intus hominis, et quod est extrinsecus: et ut compendiose dicamus, aliud quidem et aliud ea ex quibus salvator est, cum non idem sit invisibile et visibile, et boc quod sine tempore est, et hoc quod sub tempore: non autem alius et alius: absit. >","prev":{"citation":"Liber Adversus Origenem 7.1-9","label":"7.1 to 7.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinianus-imperator/liber-adversus-origenem/7.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/justinianus-imperator/liber-adversus-origenem/7.1"},"next":{"citation":"Liber Adversus Origenem 8-2","label":"a CONFESSIO RECTÆ FIDEI JUSTINIANI IMPERATORIS ADVERSUS TRIA CAPITULA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinianus-imperator/liber-adversus-origenem/8-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/justinianus-imperator/liber-adversus-origenem/8-2"},"credit":{"text":"Justinianus Imperator, Liber Adversus Origenem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1173/tmp1173/tmp1173.tmp1173.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}