{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Scriptores ophthalmologici minores. Vol. 3 158","citation":"Justus Radius, Scriptores ophthalmologici minores. Vol. 3 158","ref":"158","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justus-radius/scriptores-ophthalmologici-minores-vol-3/158","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/justus-radius/scriptores-ophthalmologici-minores-vol-3/158","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justus-radius/scriptores-ophthalmologici-minores-vol-3/158.md","author":{"name":"Justus Radius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justus-radius"},"work":{"title":"Scriptores ophthalmologici minores. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justus-radius/scriptores-ophthalmologici-minores-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":240,"text":"Oculi sinistri, leviorem passi inflammationem, capsula, albida prolongatione inquinata 4), crystallum continebat lenticularem, mineris atque in aliis consistentiae; – de magnitudine dictum nil est. Eadem fere in experimento secundo, quod factum quoque cochlearis ope in cuniculo ejusdem aetatis est, post dies triginta tres oculus sinister ostendit: crystallum lenticularem minoris consistentiae, quam esse solet in oculo sano. Oculus dexter crystallum nullam continebat. Eperimentum tertium, eodem atque in prioribus modo in cuniculo quinque mensium factum, levem tantum in oculo sinistro, graviorem in dextro ophthalmitidem producebat. Post dies triginta octo oculi anatomicae disquisitioni subjecti in capsula lentis ostenderunt: nec forma nec consistentia lenti crystallinae simile aliquid, sed materiam 2) grumosam appendicibus lentis crystallinae (?) haud absimilem. Ex magna omnium oculi partium confusione nil certi ex hac observatione assecutos se esse experimentatores confitentur. Experimentum quartum. Ex utroque felis cati oculo per incisionem corneae lens crystallina remota est, non sine iridis laesione sanguinisque profluvio sat magno. Quam organi sensilissimi insultationem majores totius organismi reactiones sequebantur, quam in cuniculis observatae sunt. 1) A muco lentis cryst. Vid. Dictrich, über die Verwundungen des Linsensystems. 2) Annon cataracta caseosa? Ophthalmitis vero eundem, qualis in traumaticis esse solet, experta decursum est. Post dies triginta in oculo dextro, cum anatomice perlustrarentur, concretas membranas chorioideam, iridem capsulamque lentis, septum constituentes corpus vitreum inter et humorem aqueum, invenerunt. De lente crystallina dictum Eadem oculi sinistri membranarum concretio nil est. – corpus fere lenticulare complectabatur, quod membranae densiori, sive exsiccatae lentis parti simile, ambram colore reddebat.","prev":{"citation":"Scriptores ophthalmologici minores. Vol. 3 156","label":"DE DACRYOLITHIS SEU POTIUS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justus-radius/scriptores-ophthalmologici-minores-vol-3/156","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/justus-radius/scriptores-ophthalmologici-minores-vol-3/156"},"next":{"citation":"Scriptores ophthalmologici minores. Vol. 3 159","label":"DE DACRYOLITHIS SEU POTIUS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justus-radius/scriptores-ophthalmologici-minores-vol-3/159","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/justus-radius/scriptores-ophthalmologici-minores-vol-3/159"},"credit":{"text":"Justus Radius, Scriptores ophthalmologici minores. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}