{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Scriptores ophthalmologici minores. Vol. 3 175","citation":"Justus Radius, Scriptores ophthalmologici minores. Vol. 3 175","ref":"175","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justus-radius/scriptores-ophthalmologici-minores-vol-3/175","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/justus-radius/scriptores-ophthalmologici-minores-vol-3/175","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justus-radius/scriptores-ophthalmologici-minores-vol-3/175.md","author":{"name":"Justus Radius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justus-radius"},"work":{"title":"Scriptores ophthalmologici minores. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justus-radius/scriptores-ophthalmologici-minores-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":254,"text":"Qua re perterriti et commoti causam quaerere coeperunt parentes, quae, licet a medicis saepissime visitarentur, in oculorum ipsorum conditione omnino non reperiebatur. Ceterum omnis liberorum corporis status integer fuit atque sanus. Remediis vero, quae adhibebantur, omni felici successu destitutis, medici de eorum sanatione desperare coeperunt. Primi ejusque maximi natu illorum hoc morbo affectorum, annos nati viginti et novem, corpore satis grandi atque macilento, interdiu h. e. luce adhuc clara visus adeo integer est, ut res et proxime adjacentes et remotius positas omnino bene conspiciat, tenebris autem sive noctu imminentibus videndi facultate prorsus fere privatus sit. Isque visus defectus ita tamen apparet, ut increscente quidem crepusculo sensim sensimque adaugeatur, die vero, si quando locum obscurum intrat, v. c. cellam subterraneam, adeo occupat illa videndi infirmitas aegrum, ut omnis repente absit visus. Ad lunae fulgorem satis lucidum res quidem conspicit, licet ipsorum veram naturam cernere nequeat, candela vero accensa eaque satis clara etiam parvas oculis percipere potest res vel literas non adeo exiguas, quamquam non sine summa oculorum intentione atque paulo post irrita. Ex innumerabili illo stellarum, quae coelum obtinent, numero usque ad hunc diem septem tantum easque majoris magnitudinis conspexit, coelo admodum collustrato, non sine summa visus intentione. Oculi ipsi ita sunt comparati, ut omni ex parte naturae conditioni, quam vocant normalem, respondeant; pupula interdiu justo ordine contrahitur, crepusculo vero et tenebris latius extenditur, et quando lux affertur, talis ejus deprehenditur ratio, qualis est oculi sani; hemisphaerium oculi posterius nulla obscuridibzy G Google tate premitur; remediorum palliativorum, e. g. perspicilli usum non adhibet aegrotus ille.","prev":{"citation":"Scriptores ophthalmologici minores. Vol. 3 174","label":"ENARRANE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justus-radius/scriptores-ophthalmologici-minores-vol-3/174","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/justus-radius/scriptores-ophthalmologici-minores-vol-3/174"},"next":{"citation":"Scriptores ophthalmologici minores. Vol. 3 177","label":"ENARRANE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justus-radius/scriptores-ophthalmologici-minores-vol-3/177","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/justus-radius/scriptores-ophthalmologici-minores-vol-3/177"},"credit":{"text":"Justus Radius, Scriptores ophthalmologici minores. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}