{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Scriptores ophthalmologici minores. Vol. 3 184","citation":"Justus Radius, Scriptores ophthalmologici minores. Vol. 3 184","ref":"184","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justus-radius/scriptores-ophthalmologici-minores-vol-3/184","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/justus-radius/scriptores-ophthalmologici-minores-vol-3/184","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justus-radius/scriptores-ophthalmologici-minores-vol-3/184.md","author":{"name":"Justus Radius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justus-radius"},"work":{"title":"Scriptores ophthalmologici minores. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justus-radius/scriptores-ophthalmologici-minores-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":295,"text":"Is, qui affectus est hoc morbo, quamvis luce jam certa egregie utatur videndi facultate, sole tamen cadente queri solet de visus defectu, cum res quidem obvias conspiciat, neque vero distinguere queat, utpote quae tamquam cinerei coloris iisque magis magisque increscentibus nebulis circumdatae esse videantur. Lunae fulgore et luce accensa satis clara aliquantum ita uti potest visu, ut distinguere valeat res oculis objectas. Jam vero res ita se habet, ut, diem de die talium quippe aegrorum visu imminuto, eo tandem perveniat, ut res vel maximas cernere non possint, simulac sol ceciderit, ne ad lunae quidem fulgorem, vel ad candelarum lucem. Qua re fit, ut erret in viis ceteroquin ei notis tamquam is, qui inde a natalibus luminibus captus est, ut labatur in quavis re pedibus obvia, ut res vel proxime oculis adductas nullo pacto discernat et tactus ope tantum progrediatur. Per hoc ipsum autem tempus nulla obtinet oculos conditio, quae a vulgari eorum natura recedat, praeterquam quod, cum vespertino tempore et noctu aliquantulum dilatata sit pupula, etsi rotundam formam non excedat, apud quosdam appropinquante luce artificiosa contrahatur, penes alios neque contrahatur neque dilatetur, tum quod apud nonnullos ita comparata sit pupula vel die durante, ut in ipsa aliqua dilatatione minus moveatur, quam fieri solet in ipsius oculorum sanitatis conditione. Quovis autem tempore pupula ipsa manet lucida neque aliqua obscu1) Bampfield. I. c. Praktische Abhandlung der Augenkrankheiten von Scarpa, übersetzt von Martens. 2. Thl. Leipzig 1803. ratione vexata. His accedit, ut plerumque, quando invaluit morbus, ipsa videndi facultas adeo imminuatur et tollatur, ut neque lunae neque candelarum lux aliquam in ejusmodi oculos vim exserat. Quae quidem res licet experientia fulcita sit, tamen eo restringatur, ut etiam casus exstent, qui sat luculenter demonstrant, apud alios per omnem hunc morbi decursum videndi facultatem remanere allata luce artis ope producta.","prev":{"citation":"Scriptores ophthalmologici minores. Vol. 3 183","label":"PARS ALTERA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justus-radius/scriptores-ophthalmologici-minores-vol-3/183","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/justus-radius/scriptores-ophthalmologici-minores-vol-3/183"},"next":{"citation":"Scriptores ophthalmologici minores. Vol. 3 185","label":"PARS ALTERA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justus-radius/scriptores-ophthalmologici-minores-vol-3/185","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/justus-radius/scriptores-ophthalmologici-minores-vol-3/185"},"credit":{"text":"Justus Radius, Scriptores ophthalmologici minores. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}