{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Scriptores ophthalmologici minores. Vol. 3 193","citation":"Justus Radius, Scriptores ophthalmologici minores. Vol. 3 193","ref":"193","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justus-radius/scriptores-ophthalmologici-minores-vol-3/193","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/justus-radius/scriptores-ophthalmologici-minores-vol-3/193","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justus-radius/scriptores-ophthalmologici-minores-vol-3/193.md","author":{"name":"Justus Radius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justus-radius"},"work":{"title":"Scriptores ophthalmologici minores. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justus-radius/scriptores-ophthalmologici-minores-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":285,"text":"Manifestum igitur est, tam diu participes esse visus ejusmodi aegros, quam diu praesto sit sufficiens lucis copia. Quae cum ita sint, lucis in universum defectum in causa esse intelligimus, quae ubique morbum efficiat. In hac ipsa autem luce manca cum is, qui integra videndi facultate praeditus est, semper gaudeat visu licet saepius debili, colligamus necesse esse videtur, ut et conditio quaedam abnormis obtineat eorum organorum, quorum ope efficitur visus. Hujus autem rei duplex esse potest causa, cum aut luce, qua opus est, hebetiori minor radiorum lucis copia deformationibus oculi partium quarundam impedita sit, quominus ad ea visus organa perveniat, quae ipsa visum provocant, aut ipsa haec organa, quae modo dixi, ita instructa sint, ut a solita eaque vera ipsorum natura recedant. Sunt vero ejusmodi deformationes, quae prohibent, quominus lux queat intrare, rima palpebrarum contractior, vel obscurata cornea, vel pupula coarctata, vel imminuta humorum oculi perspicuitas. Quare, cum revera aliquet horum vitiorum, imminuta luce, prohibeant, quominus oculorum vis efficax sit, hemeralopiae nomine insignita sunt, quod omnino fieri non debebat, quippe quae, uti pupula coarctata, rima palpebrarum contracta et suffusio inde a lentis crystallinae orbe incipiens symptoma coecitatis nocturnae secum ferentia, morbos constituant per se constantes. Mutatos denique oculorum humores quod attinet, quos Bampfield (l. c. ) tamquam proximam habuit hemeralopiae, inprimis scorbuticae, causam, haec opponenda arbitror, ut primum ne minimum quidem apud hemeralopas exstet ejusmodi symptoma, deinde ut nullo modo intelligi queat, vel ratam si putemus conditionem illorum oculi humorum mutatam, oculis quippe non visibilem, quin haec ipsa interdiu videndi facultatem non mancam reddat, et quemcunque scorbuto laborantem non obtineat hemeralopia; denique ut experientia duce comprobari non possit, mutationes illorum humorum satis manifestas, cujus generis sunt obscuratus humor aqueus, v. c. ecchymosi RADII script. ophthalm. min. III.","prev":{"citation":"Scriptores ophthalmologici minores. Vol. 3 192","label":"SECTIO SECUNDA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justus-radius/scriptores-ophthalmologici-minores-vol-3/192","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/justus-radius/scriptores-ophthalmologici-minores-vol-3/192"},"next":{"citation":"Scriptores ophthalmologici minores. Vol. 3 194","label":"SECTIO SECUNDA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justus-radius/scriptores-ophthalmologici-minores-vol-3/194","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/justus-radius/scriptores-ophthalmologici-minores-vol-3/194"},"credit":{"text":"Justus Radius, Scriptores ophthalmologici minores. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}