{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Jesseidos libri XII 1.10","citation":"Kajetan Vičić, Jesseidos libri XII 1.10","ref":"1.10","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kajetan-vicic/jesseidos-libri-xii/1.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kajetan-vicic/jesseidos-libri-xii/1.10","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kajetan-vicic/jesseidos-libri-xii/1.10.md","author":{"name":"Kajetan Vičić","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kajetan-vicic"},"work":{"title":"Jesseidos libri XII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kajetan-vicic/jesseidos-libri-xii","urn":null},"verse":true,"words":348,"text":"Hortus erat, divino unus qui consitus hortus\nIngenio curaque fuit, mirabile tantae\nArtis opus. Quo nata recens formataque gazas\nIntulerat natura suas hominique paratae\nHic positus propriaque orbis velut arce locatus\nCommoditatis apex spatiumque per omne decenter\nExtensae quae molis erat diffusa bonorum\nCopia, plantato coniuncta accesserat horto.\nQuodque omnis tellus tulit, haec tulit omnia tellus.\nVer anni mensura fuit, nec vere sub isto\nDefuit October. Suavi si germine fetas\nVidisses ubi stare trabes, gravis illa putasses\nAutumni dona. Undantes si cernere velles\nFloris odorati campos, hic Chloride pleni\nStabant veris opes, gelidis neque flatibus Arctos\nIncubuit fervens Lybicis neque solibus aestas.\nHic caelum sine nube fuit, sine frigore mitis\nAethra, pruinosum gravis infamare Bootem.\nHic Zephyri, molles animae placidumque minorum\nVentorum, nequiit quod laedere corpora, murmur,\nTellurem assueti plantasque fovere virentes,\nRidentis fuerant aethrae suspiria venti,\nQualis in Hesperium, Titan ubi mergitur, aequor\nAura venire solet qualisque aestate serena\nAdvolat optatus maturis messibus aër.\nTerrori nulla umbra fuit, sed amica sopori\nIntervalla dabat, suavesque diurna redibant\nConciliaturae somnos post otia noctes.\nNulla molestorum nimborum incommoda sensit\nPlena voluptatis regio caeloque ruentes\nNescivit pluvias, sed fons Paradison habebat\nQui medium largas, omni de parte fluentes\nSuppeditabat aquas: suus unde est floribus humor\nPraesensque arboreis aderat radicibus unda.\nLympha haec sive mari, ignotis egressa viarum\nFlexibus, in fontem Paradisi gurgite pleno\nSurgebat, seu forte prius suscepta profundo\nTelluris gremio, quod sese immanibus intra\nDilatat spatiis et pleno fornice ructat\nQuod biberat laticemque aperit, qui postea multis\nEffusus crescit spatiosa in flumina rivis.\nScinditur in grandes fluvios fons iste, latentis\nIngens uber aquae, vel mamma undantis abyssi,\nEmittens purum posita salsugine rorem.\nE rubeis veluti, quae sunt in corpore, venis\nFeminea elapsus concurrit ad ubera sanguis;\nSed lactis candore color propriusque cruoris\nMutatur sapor et guttas quas mamma recepit\nSanguinis, has dulci variant humore papillae -\nNon aliter fons iste salo dilapsus abibat\nProfluus in dulcem placituram faucibus undam.\nHanc prata et flores et fetae germine plantae\nMansuetumque pecus pictaeque bibêre volucres.\nPost etiam (ingentis fuerat quae copia fontis)\nIn terrae reliquum se diffusura, quaternis\nCursibus exibant collectae in flumina lymphae.","prev":{"citation":"Jesseidos libri XII 1.9","label":"IESSEIDOS LIBER I, Chapter 9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kajetan-vicic/jesseidos-libri-xii/1.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kajetan-vicic/jesseidos-libri-xii/1.9"},"next":{"citation":"Jesseidos libri XII 1.11","label":"IESSEIDOS LIBER I, Chapter 11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kajetan-vicic/jesseidos-libri-xii/1.11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kajetan-vicic/jesseidos-libri-xii/1.11"},"credit":{"text":"Kajetan Vičić, Jesseidos libri XII. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/vicic-k-jess.xml","quality":"ocr"}}